monumenta.ch > Gregorius Magnus > 14
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 21, XIII. <<<     >>> XV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 21, CAPUT XIV.

1 VERS. 14.---Quid enim faciam cum surrexerit ad iudicandum Deus? et cum quaesierit, quid respondebo illi?
2 [21. ] Qui aliis praesunt, Deo se subesse semper attendant.---Qui venturum iudicem cogitat, indesinenter quotidie rationum suarum in melius causas parat; [Editi, quia dum aeternum. Sequimur Mss, Germ., Val. Cl., Norm., Corb. Germ., etc.] qui aeternum Dominum tremore cordis intuetur, iura temporalis dominii super subiectos moderari compellitur. Perpendit enim nil esse quod temporaliter praeest caeteris, quando illi ad reddendam rationem subest qui sine fine dominatur. Saepe namque transitoria potestas animum per abrupta elationis rapit. Et quia eo quisque extollitur, quo se esse super aliquos videt, illum oportet qui super se est semper aspiciat, ut eius metu qui supra omnia est crescentem intrinsecus animi tumorem premat. [Editi male, intueatur; repugnant enim exemplaria Mss. et sancti Gregorii propositum, qui ut ad humilitatem nos provocet, hortatur ad considerandum, non qui subsint, sed qui praesit nobis.] Intuetur enim qui sub ipso sint, sed consideret sub quo ipse sit, ut ex consideratione veri domini, decrescat tumor falsae dominationis. Unde beatus Iob, quia eius iudicium qui super omnia est metuit, hic ad temporale iudicium famulis aequalis venit, dicens: Si contempsi iudicium subire cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me. Quid enim faciam cum surrexerit ad iudicandum Deus? et cum quaesierit, quid respondebo illi? Qui ut semper cor in humilitate deprimat, nequaquam in eisdem famulis conspicit, quod sibi status est dispar, sed quod natura communis. Unde etiam subdit:
Gregorius Magnus HOME

bke22.77v