monumenta.ch > Gregorius Magnus > 11
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 21, X . <<<     >>> XII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 21, CAPUT XI [Vet. et Rec. IX].

1 VERS. 9.---Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium [Corrupte in Germ. et in Ed. recent., tum hoc loco, tum infra, inimici mei. In textu Hebr. eiusque versionibus omnibus legitur ad ostium amici, vel socii, aut proximi mei. Idem habetur in omnib. Mss. Anglic., Norm., Laud., Vindoc., Corb. Germ., Turon., Val. Cl. et in vet. Ed. Mirari subit tam crassum errorem sic propagatum fuisse, contra Codicum Mss., sive S. Scripturae, sive Moralium fidem.] amici mei insidiatus sum.
2 [18. ] In sacris litteris adulterium et fornicatio aliquando distinguuntur, aliquando idem sonant. Utrumque prohibitum. Ab utriusque vel cogitatione Iob abstinuit.---Quamvis nonnunquam a reatu adulterii nequaquam discrepet culpa fornicationis, cum Veritas dicat: Qui viderit [D. 32, q. 5, cap. 13] mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo [Matth. V, 28]. ( [Hic medemur obscuritati textus, eumque restituimus adhibita parenthesi, et detracta particula quod, ante, tamen plerumque, quae abundat in Germ. et in Editis, et quae contra caet. Mss. fidem est addita.] Quia enim Graeco verbo moechus adulter dicitur, cum non aliena coniux, sed mulier videri prohibetur, aperte Veritas ostendit quia etiam solo visu cum turpiter vel innupta concupiscitur, adulterium perpetratur.) Tamen plerumque ex loco, vel ordine concupiscentis discernitur, quia scilicet sic hunc in sacro ordine studiosa concupiscentia, sicut illum adulterii inquinat culpa. In personis tamen non dissimilibus idem luxuriae distinguitur reatus, in quibus fornicationis culpa, quia ab adulterii reatu discernitur, praedicatoris egregii lingua testatur, qui inter caetera asserit, dicens: Neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, regnum Dei possidebunt [I Cor. VI, 9]. [Sanavimus etiam hunc locum in Germ., Corb. Germ. et in Editis corruptissimum, maxime ope Mss. Norm. Nullum sane legitimum sensum extundere potuimus ex his quae exhibent Vulgati; quod enim disiunctae reatui sententiae subdit, etc. E contra patet nostrae lect. sensus, scilicet fornicarios et adulteros in verbis Apostoli distingui.] Quod enim disiuncto reatui sententiam subdit, quam valde a se dissideat ostendit. Per hoc ergo quod dicitur: Si deceptum est cor meum super muliere, neque cogitasse vir sanctus de fornicationis macula demonstratur. Per hoc autem quod subiicit: Et si ad ostium amici mei insiditatus sum, patenter innotescit quod a reatu adulterii liber fuit. Sed ad haec fortasse aliquis dicat: Quid de se mirum sanctus vir asserit, si non solum ab adulterii crimine, verum etiam a fornicationis inquinatione se liberum servavit? Haec autem parvipendimus, si virtutum eius tempora minime pensamus. Necdum enim ad restrictionem carnis revelatae gratiae districtior censura processerat, quae non solum corporis, sed et cordis lasciviam reprehendit. Necdum multorum continentium castitatis bona imitanda prodierant, et tamen beatus Iob exempla munditiae, quae non acceperat, tradebat. A multis autem nunc etiam post prohibitionem Dei carnis immunditia perpetratur. Hinc ergo colligendum est, [Laud., Val. Cl. et Norm. sic habent; at in Germ., Corb. Germ. et in Editis legitur: cum quanta culpa . . . cum tanta, etc.] cum tanta culpa nunc etiam post praeceptum in gravibus delinquitur, cum quanta laude antea a gravibus abstinebatur. Qui si hoc unquam fecerit, eamdem culpam verti sibi expetit in poenam, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke22.76v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik