Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 21, CAPUT X .
1 | VERS. 8.---Seram, et alius comedat, et progenies mea eradicetur. |
2 | [15. ] Serit ieiunus praedicator, et alius comedit, quando quae docet non operatur.---More sacri eloquii serere dicimus, verba vitae praedicare. Hinc etenim propheta ait: Beati qui seminatis super omnes aquas . Sanctae quippe Ecclesiae praedicatores super omnes aquas seminare conspexit, quia cunctis late populis verba vitae, quasi coelestis panis grana, tradiderunt. Comedere autem est bonis operibus satiari. Unde per semetipsam Veritas dicit: Meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me . Si ergo ea quae protulit facere praetermisit, ait: Seram, et alius comedat. Ac si aperte dicat: Quod os meum loquitur, non ego, sed alter operetur. Praedicator quippe qui a suis vocibus moribus descrepat, ieiunus serit quod alius manducet, quia suo semine ipse non pascitur, quando a verbi sui rectitudine prava actione vacuatur. [Vet. VIII.] Et quia plerumque discipuli incassum bona audiunt, cum ex magistri vita operum exemplo destruuntur, recte subiungitur: Et progenies mea eradicetur. |
3 | [16. ] Eius progenies eradicatur, quia quos per verbum gignit, per exemplum necat.---Doctoris enim progenies eradicatur quando is qui per verbum nascitur per exemplum necatur, quia quem lingua vigilans gignit, vitae negligentia occidit. Neque enim torpenti nobis est mente transeundum quod apud Salomonem mulier filium, quem vigilans lactare consueverat, dormiens interemit , quia nimirum magistri vigilantes quidem scientia, sed vita dormientes, auditores suos quos per vigilias praedicationis nutriunt, dum quod dicunt facere negligunt, per somnum torporis occidunt, et negligendo opprimunt quos alere verborum lacte videbantur. Unde plerumque dum ipsi reprehensibiliter vivunt, et habere discipulos vitae laudabilis nequeunt, et alienos sibi attrahere conantur, quantenus dum bonos se habere sequaces ostendunt, apud iudicia hominum excusent mala quae agunt, et quasi per subditorum vitam mortiferam tegant negligentiam. Unde illic mulier filium quia exstinxit proprium, quaesivit alienum. Sed tamen veram matrem Salomonis gladius invenit, quia videlicet cuius fructus vivat, vel cuius intereat, extremo examine ira districti iudicis demonstrat. Ubi et illud est solerter intuendum, quod vivens filius prius dividi praecipitur, ut soli postmodum matri reddatur, quia in hac vita quasi partiri conceditur vita discipuli, dum ex illa nonnunquam alter apud Deum meritum, alter vero apud homines laudem habere permittitur. |
4 | [17. ] Amissis propriis filiis, alienos vivere invidet.---Sed falsa mater eum quem non genuit, occidi non metuit, quia arrogantes magistri et charitatis ignari, si plenissimum nomen laudis ex alienis discipulis consequi nequeunt, eorum vitam crudeliter insequuntur. Invidiae enim face succensi, nolunt aliis vivere, quos se conspiciunt non posse possidere. Unde illic perversa mulier clamat. Nec meus sit, nec istius [Ibid., 26]. Ut enim diximus, quos sibi obsequi non vident ad gloriam temporalem, eos aliis invident vivere per veritatem. Vera autem mater satagit ut eius filius saltem apud extraneam sit et vivat, quia concedunt veraces magistri ut ex eorum discipulis alii quidem magisterii laudem habeant, si tamen integritatem vitae iidem discipuli non amittant. Per quae pietatis viscera haec eadem vera mater agnoscitur, quia omne magisterium in examine charitatis approbatur; et sola recipere totum meruit, quae quasi totum concessit, quia fideles praepositi, pro eo quod ex bonis discipulis suis non solum aliis laudem non invident, sed utilitatem eis etiam profectus exorant, ipsi et integros et viventes filios recipiunt, quando in supremo examine ex eorum vita perfectae retributionis gaudia consequuntur. Haec paucis per excessum diximus, ut auditorum progenies per doctorum negligentiam qualiter exstinguitur monstraremus, quia quisquis iuxta hoc quod loquitur non vivit, quos verbo genuit a stabilitate rectitudinis opere evellit. Sed beatus Iob, quos praedicatione vigilans edidit, nequaquam actione dormiens exstinxit, atque ideo fidenter dicit: Si quominus praedicta complevi, Seram, et alius comedat, et progenies mea eradicetur. Qui adhuc se de inquinatione pravi operis discutiens, subdit: |