monumenta.ch > Gregorius Magnus > 9
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 21, VIII . <<<     >>> X .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 21, CAPUT IX [Rec. VII].

1 IBID.---Et si in manibus meis adhaesit macula.
2 [14. ] Ne culpa ad opus prodeat, intus ubi nascitur, exstinguatur.---Sanctus ergo vir sciens quod plerumque prava cogitatio per oculos veniat ad mentem, paulo superius dixit: Pepigi foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. Perpendens etiam quod nonnunquam in mente oritur, sed huic obortae oculi perverse famulantur, ait: Si secutus est oculus meus cor meum. Ac si aperte dicat: Nec passim videre volui quae concupiscerem, nec videndo unquam secutus sum quae concupivi. Dicat ergo: Si secutus est oculus meus cor meum, quia et si quid unquam illicitum mens eius, ut videlicet humana, concepit, altioris disciplinae magisterio [Ita cum Norm., Turon., Laud., Val. Cl., Corb. Germ., vet. Editi; in quibus tamen legitur oculus . . . constrictus, pro oculos constrictos. Recentiores post Germ. proprio marte sic locum hunc mutaverunt: constrictus se per illicita ducere, sibique famulari oculus noluit.] constrictos sequi se per illicita sibique famulari oculos noluit. Pensemus ad haec conscientias nostras, et quanti culminis vir iste fuerit, ex nostri cordis deiectione videamus. Ecce si qua illicita aliquando cogitavit, quia ea citius intra arcana cordis gladio sancti vigoris exstinxit, pervenire illa usque ad opera non permisit. Unde, ut praemisimus, illico subiungit. Et si in manibus meis adhaesit macula. Quando enim macula in manibus, id est culpa actionibus inhaeret, quam censura disciplinae non sinebat in cogitatione proficere? Neque enim culpa ad opus prodire permittitur, si intus ubi nascitur exstinguatur. Si autem tentationi in corde nascenti festine non resistitur, hac eadem qua nutritur mora roboratur; [Val. Cl., et exiens foris. Corb. Germ., Ebroic. ac Prat., et exiens foras.] et existens foris in operibus, vinci vix praevalet, quia ipsam intus membrorum dominam mentem captivam tenet. Quia vero vir sanctus superiora omnia sub conditione intulit, si haec unquam perpetraverit, sententia se maledictionis astringit, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke22.75v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik