2 | [12. ] A via declinamus, quoties errori consentimus.---Toties gressus de via declinat, quoties nostra cogitatio iter rectitudinis per consensum relinquit erroris. Quasi vero tot gressus extra viam ponimus, quot perversis desideriis a coelestis vitae delectatione separamur. Ut enim praefati sumus, adhuc carnis corruptibilis pondere gravati, nequaquam valemus sic vivere, ut nulla nos possit culpae delectatio pulsare. Sed aliud est nolentem tangi, aliud consentientem animum perimi. Sancti autem viri tanto vigilantiori se circumspectione custodiunt, quanto se pulsari sinistris motibus vel transitoriae delectationis dedignantur. Unde et adhuc subditur: |