monumenta.ch > Gregorius Magnus > 6
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 21, V. <<<     >>> VII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 21, CAPUT VI [Vet. VI, Rec. V].

1 VERS. 5, 6.---Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus, appendat me in statera iusta, et sciat Deus simplicitatem meam.
2 [11. ] Sancti merita sua in Christo tanquam in stater curent appendere, ut quod minus habent, agnoscant.--- [Corb. Germ. et Laud., scire Dei.] Scire Deus dicitur scire nos facere, usitato nostrae locutionis modo, qui laetum diem dicimus, ex quo contingit ut laetemur. Hinc est enim quod ad Abraham Dominus dicit: Nunc cognovi quod timeas Deum [Genes. 22, 12]. Neque enim creator temporum quidquam cognovit ex tempore; sed cognoscere eius est ex cuiuslibet causae emergentis articulo nobis cognitionem praebere. Quis vero staterae nomine nisi Mediator Dei et hominum designatur? In quo aequa lance omnia merita nostra pensantur, et in cuius praeceptis agnoscimus quid in nostra vita minus habeamus. In hac autem statera appendimur, quoties ad vitae eius exempla provocamur. Hinc namque scriptum est: Christus [Corb. Germ. et Laud., pro vobis. Antiquarius legens, vobis relinquens exemplum ut sequamini, etc., existimavit prius etiam esse scribendum, Christus pro vobis, etc. In textu Graeco legitur: Christus pro nobis, passus est, nobis relinq. ex. ut sequamini. Quod verbum flagitare videtur ut prius legatur, vobis relinquens. Consule criticos ad hunc locum.] pro nobis passus est, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius. Qui cum malediceretur, [Utic., Becc. et alii, non remaledicebat. Quod textui Graeco respondet nisi malueris vertere: maledicta non regessit.] non maledicebat; cum pateretur, non comminabatur [I Pet. II, 21]. Hinc per Paulum dicitur: Per patientiam [Norm., Corb. Germ., Laud. et Germ., curramus propositum.] curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes [Plerique Norm., in auctore . . . et consummatore.] in auctorem fidei et consummatorem Iesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta [Hebr. XII, 1]. Ad hoc itaque Dominus apparuit in carne, ut humanam vitam admonendo excitaret, exempla praebendo accenderet, moriendo redimeret, resurgendo repararet. Cum ergo nulla in se beatus Iob iure redarguenda reperit, ad excedentem omnia Redemptoris vitam mentis oculos tendit, ut in illa cognoscat ipse quid minus habeat, cum dicit: Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus, appendat me in statera iusta, et sciat Deus simplicitatem meam. Ac si aperte dicat: Si qua unquam leviter, si qua perniciose perpetravi, Dei et hominum Mediator appareat, ut in eius vita cognoscam an ego veraciter simplex fuerim. Qui enim, ut diximus, suorum temporum viros excesserat, Mediatorem Dei et hominum quaerebat, ut in illo pensatus agnosceret si vitam simplicem vere tenuisset. Dicat ergo: Appendat me in statera iusta, et sciat Deus simplicitatem meam. Quod est scire me faciat. Ac si patenter fateatur, dicens: Quantum ad humanae vitae modum, [Vindoc., nullus me reprehendat iam video.] nulla in me reprehendenda iam video; sed nisi Mediator Dei et hominum cum subtilioris vitae praeceptis appareat, quantum adhuc a vera simplicitate discrepem, non cognosco. Rectus vero ordo servatur, si prius in vanitate, et postmodum pes in dolo festinasse dicatur. Vanitas quippe ad levitatem, dolus vero ad malitiam pertinet. Et nonnulli plerumque ad quaedam post malitiosa perveniunt, quia prius levia non declinant. Sequitur.
Gregorius Magnus HOME

bke22.75r