monumenta.ch > Gregorius Magnus > 5
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 21, IV . <<<     >>> VI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 21, CAPUT V.

1 VERS 4. Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat?
2 [9. ] Minutissimae cogitationes, et tenuissima verba quae parvi pendimus, in iudicio Dei non praetermittentur. Per gradus culpae, crescit ordo sententiae condemnatoriae.---Quid viarum nomine nisi actiones denuntiat? Hinc enim per Ieremiam dicitur: Bonas facite via, vestras et studia vestra [Ierem. VII, 3]. Quid vero gressuum appellatione, nisi vel motus mentium, vel profectus accipimus meritorum? Quibus profecto gressibus ad semetipsam nos Veritas vocat, dicens: Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis [Matth. XI, 28]. Ad se quippe venire nos Dominus praecipit, nimirum non gressibus corporis, sed profectibus cordis. Ipse namque ait: Veniet hora quando neque in monte hoc, neque in Ierosolymis adorabitis Patrem [Ioan. IV, 21]. Et paulo post: Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate, nam et Pater tales quaerit qui adorent eum [Ibid., 23]. In corde ergo esse gressus insinuat, quando et ut veniamus vocat et tamen motu corporis nequaquam nos ad alia transire denuntiat. [Vet. V.] Sic autem Dominus uniuscuiusque considerat vias, sic dinumerat gressus, ut ne minutissimae quidem cogitationes eius iudicio ac verba tenuissima, quae apud nos usu viluerunt, indiscussa remaneant. Hinc enim dicit: Qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Qui dixerit fratri suo: Racha, reus erit concilio. Qui dixerit: Fatue, reus gehennae ignis [Matth. V, 22]. Racha quippe in Hebraeo eloquio [Ed., vox indignantis. In omnibus Anglic., Norm., Corb. Germ., Turon., Vindoc., Germ., Laud., etc., legimus, vox interiectionis.] vox interiectionis est, quae quidem animum irascentis ostendit, nec tamen plenum verbum iracundiae exprimit. Prius ergo ira reprehenditur sine voce, postmodum vero ira cum voce, sed necdum pleno verbo formata; ad extremum quoque cum dicitur: Fatue ira redarguitur, quae cum excessu vocis expletur etiam perfectione sermonis. Et notandum quod in ira perhibet reum esse iudicio; in voce irae, quod est racha, reum concilio; in verbo vocis quod est fatue, reum gehennae ignis. Per gradus etenim culpae crevit ordo sententiae, quia in iudicio adhuc causa discutitur, in concilio autem iam causae sententia definitur, in gehenna vero ignis ea quae de concilio egreditur sententia expletur. Quia igitur humanorum actuum Dominus subtili examine gressus enumerat, ira sine voce, iudicio; ira in voce, concilio; ira vero in voce atque sermone, gehennae ignibus mancipatur. Hanc subtilitatem considerationis eius propheta aspexerat, cum dicebat: Fortissime, magne, [Deest Dominus in recent. Editis, etsi in Mss. et antiquioribus Excusis habeatur.] potens Dominus exercituum; nomen tibi, magnus consilio, incomprehensibilis cogitatu, cuius oculi aperti sunt, super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas, et secundum fructum [Additur in Germ. et in recent. Ed., manuum. Non exstat in caet. Mss. aut vet. vulgatis. Abest etiam a textu Ieremiae.] adinventionum eius [Ierem. XXXII, 18].
3 [10. ] Nulla sine mercede bona, nulla mala sine poena. ---Sic easdem vias Dominus subtili examinatione considerat, ut in unoquoque nostrum nec ea quae remuneret bona praetereat, nec mala, quae videlicet displicent, sine increpatione derelinquat. Hinc est enim quod angelum Ecclesiae Pergami et in quibusdam laudat, et in quibusdam redarguit dicens: Scio ubi habitas, ubi sedes est satanae, et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam [Apoc. II, 13, 14]. Et paulo post: Sed habeo adversum te pauca, quia habes illic tenentes doctrinam Balaam. Hinc [Omiserant Excusi Ecclesiae, quod legimus in Mss. praeter quam in Germ. et Corb. Germ.] angelo Ecclesiae Thyatirae dicitur: Novi opera tua, et charitatem tuam, et fidem, et ministerium, et patientiam tuam, et opera tua novissima plura prioribus; sed habeo adversum te [Deest pauca in Laud., Corb. Germ., Utic., Becc. et aliis Norm.] pauca, quia permittis mulierem Iezabel, quae se dicit propheten, docere et seducere servos meos, et fornicari, et manducare idolothytum [Ibid., 19]. Ecce bona memorat, nec tamen resecanda mala sine poenitentia relaxat, quia scilicet sic singulorum vias considerat, sic gressus enumerans pensat, ut subtili examine perpendat vel quantum quisque ad bona proficiat, vel quantum ad mala devians suis profectibus contradicat. Incrementum quippe meritorum, quod bonae vitae studiis augetur, plerumque mali admistione retrahitur; et bonum quod animus operando construit, hoc alia perpetrando pervertit. Unde sancti viri tanto se subtilius in cogitatione constringunt, quanto a superno iudice districtius considerari conspiciunt. Mentem quippe discutiunt, invenire si qua dereliquerint quaerunt, ut tanto fiant irreprehensibiles iudici, quanta semetipsos quotidie et sine cessatione reprehendunt. Nec tamen hac de re iam gaudia securitatis sumunt, quia ab illo se videri considerant qui in eis et illa videt quae videre ipsi in semetipsis non valent. Et quidem beatus Iob perfectionis vitam inter veteres tenuit; sed quia eius intentio ad Redemptoris adventum prophetico spiritu erumpit in illius praeceptis, pensat ipse quam multa de perfectione minus habeat. Unde et subdit:
Gregorius Magnus HOME

bke22.74r

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 21, IV . <<<     >>> VI .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 5

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik