monumenta.ch > Gregorius Magnus > 4
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 21, III. <<<     >>> V.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 21, CAPUT IV [Vet. et Rec. IV].

1 VERS. 3.---Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus iniquitatem.
2 [8. ] Iusti per asperum iter ad salutis patriam, reprobi per amaena prata ad foveam tendunt.--- [Hinc amovimus, O quanta consolatio aegrotis, et quantus moeror (al., metus) sanis, quae in Mss. non inveniuntur, et ex margine procul dubio in textum Excusorum irrepserunt. Sane explicatio textus Iob ab istis verbis incipit: festina consolatio, etc., quae non cohaerent cum iis: o quanta, etc. Hanc sententiam aliquis in margine annotaverat, quam postea Editores minus caute textui inseruerunt.] Festina consolatio bonorum est consideratus finis malorum. Dum enim ex eorum interitu malum conspiciunt quod evadunt, leve existimant quidquid adversi in hac vita patiuntur. Eant ergo nunc reprobi, et delectationum suarum desideria compleant, in finis sui damnatione sensuri sunt quia mortem male viventes amaverunt. Transitorio autem verbere affligantur electi, ut a pravitate flagella corrigant quos paterna pietas ad haereditatem servat. Nunc etenim flagellatur iustus, et verbere disciplinae corrigitur, quia ad aeternae haereditatis patrimonium praeparatur. In suis autem voluptatibus relaxtur iniustus, quia tanto ei temporalia bona suppetunt, quanto aeterna denegantur. Iniustus ad debitam mortem currens, effrenatis voluptatibus utitur, quia et vituli qui mactandi sunt in liberis pastibus relinquuntur. At contra iustus a delectationis transitoriae [Antiq. Excusi post Mss. plerosque, iocunditate.] iucunditate restringitur, quia et nimirum vitulus ad laboris usum vitae deputatus sub iugo retinetur. Negantur electis in hac vita bona terrena, quia et aegris, quibus spes vivendi est, nequaquam a medico cuncta quae appetunt conceduntur. Dantur autem reprobis bona quae in hac vita appetunt, quia et desperatis aegris omne quod desiderant non negatur. Perpendant igitur iusti quae sint mala, quae [Germ., Corb. Germ., Laud., Val. Cl., Turon. et Norm., iniquis permanent.] iniquos manent, et nequaquam eorum felicitati invideant quae percurrit. Quid est enim quod de eorum gaudiis admirentur, quando et ipsi per iter asperum ad salutis patriam, et illi quasi per amoena prata ad foveam tendunt? Dicat ergo vir sanctus: Nunquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus iniquitatem? Quod videlicet alienationis verbum durius sonaret, si hoc interpres in suae linguae voce tenuisset. Quod enim apud nos alienatio, hoc apud Hebraeos anathema dicitur. Tunc ergo alienatio erit reprobis, cum ab haereditate districti iudicis se anathema esse conspiciunt, quia hic eum perversis moribus contempserunt. Floreant igitur iniqui, a flore aeternae haereditatis alieni; iusti vero semetipsos solerter inspiciant, et in cunctis actionibus suis a Domino se videri pertimescant. Unde et apte mox subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.74r