2 | [6. ] Ut Dei haereditas simus, in nobis peccatum non regnet. Nihil prodest vel superba castitas, vel humilitas non casta.---Ac si aperte dicat: Si mentem in cogitatione polluero, eius qui munditiae auctor est, esse haereditas nequaquam possum. Nulla enim bona sunt caetera, si occulti iudicis oculis castitatis testimonio non approbantur. Omnes quippe virtutes in conspectu conditoris vicaria ope se sublevant, ut quia una virtus sine alia vel nulla est omnino, vel minima, vicissim sua coniunctione fulciantur. Si enim vel castitatem humilitas deserat, vel humilitatem castitas relinquat, apud auctorem humilitatis et munditiae prodesse quid praevalet vel superba castitas, vel humilitas inquinata? Sanctus igitur vir ut ab auctore suo in bonis reliquis possideri mereatur, cordis munditiam custodiens, dicat: Pepigi foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. Quam enim partem haberet Deus in me desuper, et haereditatem Omnipotens de excelsis? Ac si aperte fateatur, dicens. Habere me possessionem suam excelsorum conditor renuit, si mens mea ante conspectum illius in infimis desideriis tabescit. |
3 | [7. ] Cogitatio immunda non inquinat cum pulsat, sed cum per delectationem subiugat. In carne corruptibili sufficit peccatum non regnare.---Sed inter haec [De poenit., dist. 2, c. 23] sciendum est aliud esse quod animus de tentatione carnis patitur, aliud vero cum per consensum delectationibus obligatur. Plerumque enim cogitatione prava pulsatur, sed renititur; plerumque autem cum perversum quid concipit, hoc intra semetipsum etiam per desiderium volvit. Et nimirum mentem nequaquam cogitatio immunda inquinat cum pulsat, sed cum hanc sibi per delectationem subiugat. Hinc etenim praedicator egregius dicit: Tentatio vos non apprehendat, nisi humana . Humana quippe tentatio est, qua plerumque in cogitatione tangimur etiam nolentes, quia ut nonnunquam et illicita ad animum veniant, hoc utique in nobismetipsis ex humanitatis corruptibilis pondere habemus. Iam vero daemoniaca est, et non humana tentatio, cum ad hoc quod carnis corruptibilitas suggerit per consensum se animus astringit. Hinc iterum dicit: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore . Peccatum quippe in mortali corpore nequaquam non esse, sed regnare prohibuit, quia in carne corruptibili non regnare potest, sed non esse non potest. Hoc ipsum namque ei de peccato tentari peccatum est, quo quia quandiu vivimus perfecte omnimodo non caremus; sancta praedicatio quoniam hoc expellere plene non potuit, ei de nostri cordis habitaculo regnum tulit, ut appetitus illicitus etsi plerumque bonis nostris cogitationibus occulte se quasi fur inserit, saltem si ingreditur, non dominetur. Vir igitur sanctus dicens: Pepigi foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine, nequaquam vult intelligi quia eius animum culpa in cogitatione non contigit, sed quia nunquam hunc ex consensu superavit. Nam velut integerrimam possessionem Dei mentem suam contra adversarii depraedationem vindicat, qui protinus adiungit: Quam enim partem haberet Deus in me desuper, et haereditatem Omnipotens de excelsis? Ac si aperte dicat: Carne quidem mortali corruptionis conditioni subiaceo, sed auctori unde servio, si ei integrum a consensu culpae animum non defendo? Sequitur: |