2 | [77. ] Propter infirmorum casum, fortes zeli sui igne aduruntur.---Haec iuxta historiam pensare negligimus, quia videlicet sermonis virtus patet ex poena passionis. Sed quia, ut saepe iam diximus, plerumque beatus Iob sic narrat gesta, ut gerenda praenuntiet, bene hoc sanctae Ecclesiae vocibus congruit, quae dolorem persecutionis ultimae in infirmis graviter sentit. Cumque ab illa alii pereunt, valentiores quique moerore cruciantur. Exterior quippe causa eius est terrena dispensatio, interior vero cura coelestis. Cutis ergo nomine infirmi signantur, qui nunc in ea exteriori utilitati deserviunt. Per ossa vero fortes eius figurati sunt, in quibus corporis illius tota compago solidatur. Quia igitur aut provocati muneribus, aut persecutionibus afflicti, multi in ea ab statu fidei infirmi cadunt, eamque ipsi postquam ceciderunt persequuntur, quid aliud quam cutis suae nigredinem patitur, ut in ipsis postmodum foeda appareat, in quibus prius pulchra videbatur? Dum enim hi qui prius exteriora bene dispensare consueverant contra electos Dei postmodum saeviunt, quasi cutis Ecclesiae anteactae iustitiae colorem perdidit, quae ad nigredinem iniquitatis venit. Quod Ieremias etiam sub praecipui metalli specie deplorat, dicens: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus ? Perversi ergo dum ab eius sacramentis exeunt, plerumque inter reprobos locum honoris sumunt, ut ipsi contra sanctam Ecclesiam ex auctoritate saeviant, qui hanc atrocius quasi sciendo contemnunt. Unde et cum diceret: Cutis mea denigrata est, addidit, super me, quia hos quos prius ad decorem iustitiae quasi candidos habuit, post deterius nigros portat. Sed cum cutis ad nigredinem vertitur, fortes qui in illa sunt zelo fidei contabescunt. Unde apte subiungit: Et ossa mea aruerunt prae caumate. Sic namque et priori tempore os fortissimum sanctae Ecclesiae quadam ariditate taedii Paulus aestuabat, cum quibusdam cadentibus diceret: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror ? Cutis ergo denigratur, et ossa prae caumate arescunt, quia dum infirmi ad iniquitatem prosiliunt, fortes quique zeli sui igne cruciantur, Sequitur: |