2 | [73. ] Sancti in honoris culmine humilitatem, in rebus laetis moerorem servant. Contra prosperitatem intus dimicant. Omne quod sine Dei visione abundat, inopia est.---Notandum sollicite iuxta historiam video quod sanctus vir, qui paulo superius dixit: Elevasti me, inferius adiungit: Moerens incedebam. Miro enim ordine, uno eodemque tempore convenire in actibus bonorum solet et foris honor culminis, et intus afflictae moeror humilitatis. Unde sanctus quoque vir elevatus rebus et honoribus moerens incedebat, quia etsi hunc praelatum hominibus gloria potestatis ostenderat, interius tamen moerore suo secretum sacrificium Domino contriti cordis offerebat. Sacrificium quippe Deo est spiritus contribulatus . Sciunt autem electi quique consideratione intima contra exterioris excellentiae tentamenta pugnare. Qui si ad exteriorem felicitatem suam cor apponerent, iusti profecto non essent. Sed quia cor humanum non potest de ipsis prosperitatibus rerum quantulacunque gloria nullo modo tentari, contra ipsam prosperitatem suam sancti viri intrinsecus dimicant, non dico ne in elatione, sed ne in eius saltem amore succumbant. Cui valde succubuisse est, captivam mentem eius desideriis subdidisse. Quis autem terrena sapiens, temporalia amplectens, beatum Iob inter tot prospera laetum non crederet, cum ei suppeteret salus corporis, vita filiorum, incolumitas familiae, integritas gregum? Sed quia in his omnibus non gauderet, ipse sibi testis est, qui ait: Moerens incedebam. Sancto enim viro adhuc in hac peregrinatione posito omne quod sine visione Dei abundat inopia est, quia cum sibi omnia electi adesse vident, gemunt quod omnium auctorem non vident; eisque totum hoc minus est, quia adhuc species unius deest; sicque eos foris exaltat gratia supernae dispensationis, ut tamen intus sub disciplina teneat moeror magistrae charitatis. Per quam videlicet discunt ut de his quae exterius accipiunt, apud semetipsos semper amplius humilientur, mentem sub iugo teneant disciplinae, nunquam ex potestatis licentia ad impatientiam erumpant. Unde et apte subiungitur: Sine furore consurgens in turba clamavi. Saepe namque seditiosorum tumultus hominum, praepositorum suorum mentem lacessunt, suique ordinis limitem inordinatis motibus excedunt. |
3 | [74. ] Amica potestati pene semper impatientia est, quam superant boni.---Et plerumque qui praesunt, nisi in ore cordis Spiritus sancti freno teneantur, in iratae retributionis atrocitatem prosiliunt, quantumque praevalent agere, tantum sibi in subditis aestimant licere. Amica etenim potestati pene semper impatientia est; eique etiam malae subiectae imperat, quia quod ipsa sentit, potestas exsequitur. Sed sancti viri plus se interius patientiae iugo subiiciunt, quam foris hominibus praesunt; et eo veriorem principatum foris exhibent, quo humiliorem Deo intrinsecus famulatum tenent; atque idcirco saepe plus quosdam tolerant, quo se de eis ulcisci amplius possunt; ac ne unquam ad illicita transeant, plerumque nolunt pro se exsequi etiam quod licet; subiectorum strepitus sufferunt, per amorem increpant quos per mansuetudinem portant. Unde nunc recte dicitur: Sine furore consurgens in turba clamavi, quia nimirum boni contra tumultus insolentium clamorem habent, et furorem non habent, quoniam eos quos clementer tolerant docere non cessant. Sed haec quae iuxta historiam de uno diximus, iuxta allegoriam necesse est ut de diversis electis Ecclesiae sentiamus. Ipsa quippe in electis suis etiam per prospera incedit moerens, quia nil sibi vere prosperum deputat, quousque bonum quod singulariter quaerit apprehendat. Fideles quippe illius temporali quidem pace perfruuntur, sed perpetuo suspirant; honorantur, et afflicti sunt; quia plerumque ibi videntur in culmine, ubi cives non sunt. Ipsa etiam in turba sine furore consurgit, et clamat, quia pravorum vitam studio rectae aemulationis, non autem vesania furoris insequitur. Irascitur et amat, saevit et tranquilla est, quatenus infirmos suos corrigat ex aemulatione, faveat ex pietate. Sequitur: |