monumenta.ch > Gregorius Magnus > 37
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, XXXVI . <<<     >>> XXXVIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, CAPUT XXXVII [Rec. XXVII].

1 VERS. 26.---Exspectabam bona, et venerunt mihi mala; praestolabor lucem, et eruperunt tenebrae.
2 [72. ] Electorum, Ecclesiaeque dolor, etiam tempore pacis, a suis persecutionem tolerantium.---Fidelis enim populus exspectat bona, sed mala suscipit; praestolatur lucem, et tenebras incurrit, quia per remunerationis gratiam interesse iamiamque angelorum se gaudiis sperat, et tamen hic diutius dilatus, manus persequentium tolerat; et qui se quantocius aestimat aeternae lucis retributione perfrui, hic adhuc compellitur persecutorum suorum tenebras pati. Quae videlicet mala persequentium minus dolerent, si ab infidelibus adversariisque consurgerent. Sed eo deterius mentem electorum cruciant, quo ab illis veniunt, de quibus bona praesumebant. Unde adhuc subditur:
3 VERS. 27.---Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie.
4 Sanctae quippe Ecclesiae interiora [Germ., Gemet. et alii vetust., efferbescere.] effervescere est ipsos quoque quos per amorem fidei velut viscera ante gestaverat in persecutionis atrocitate tolerare. Qui secreta prius illius cognoscentes, quanto sciunt ubi magis doleat, tanto deterius ab afflictione eius minime quiescunt. Quos tamen et pacis suae tempore graviter tolerat, quia suis praedicationibus eorum mores contrarios pensat. Gemit enim, cum eorum vitam sibi dissimilem conspicit. De quibus et apte subiungitur:
5 IBID.---Praevenerunt me dies afflictionis.
6 [Vet. XXVIII.] Scit namque sancta electorum Ecclesia quod persecutione ultima, mala multa passura sit; sed hanc afflictionis suae dies praeveniunt, quia malorum vitam intra se graviter etiam tempore pacis portat. Nam quamvis diebus ultimis aperta infidelium persecutio sequatur, hanc tamen et priusquam appareat, hi qui in ea verbo tenus fideles sunt, pravis moribus antecurrunt. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.69v