Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, CAPUT XXXVI .
1 | VERS. 25.---Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi. |
2 | [68. ] Eleemosyna ex mentis affectu quo fit, potissimum aestimanda. Largitorem non faciat rerum abundantia, sed compassio.---Quamvis vera compassio est passioni proximi ex largitate concurrere, nonnunquam tamen, cum exteriora quaeque abunde ad largiendum suppetunt, celerius dantis manus dationem invenit quam animus dolorem. Unde scire necesse est quia ille perfecte tribuit, qui cum eo quod afflicto porrigit afflicti quoque in se animum sumit, ut prius in se dolentis passionem transferat, et tunc contra dolorem illius per ministerium concurrat. Nam saepe, ut praediximus, largitorem muneris rerum facit abundantia, et non virtus compassionis. Qui enim afflicto perfecte compatitur, plerumque et hoc indigenti tribuit, in quo ipse si dederit angustatur. Et tunc plena est cordis nostri compassio, cum malum inopiae pro proximo suscipere non metuimus, ut illum a passione liberemus. |
3 | [69. ] Pietatis formam Christus nobis dedit, et docuit Paulus.---Quam videlicet pietatis formam Mediator nobis Dei et hominum dedit. Qui cum posset nobis etiam non moriendo concurrere, subvenire tamen moriendo hominibus voluit, quia nos videlicet minus amasset, nisi et vulnera nostra susciperet; nec vim nobis suae dilectionis ostenderet, nisi hoc quod a nobis tolleret ad tempus ipse sustineret. Passibiles quippe mortalesque nos reperit, et qui nos existere fecit ex nihilo, revocare videlicet etiam sine sua morte potuit a passione. Sed ut quanta esset virtus compassionis ostenderet, fieri pro nobis dignatus est quod esse nos noluit, ut in semetipso temporaliter mortem susciperet, quam a nobis in perpetuum fugaret. An non in divinitatis suae divitiis nobis invisibilis permanens, miris nos potuit virtutibus ditare? [Vet. XXVII.] Sed ut ad internas divitias rediret homo, foras apparere dignatus est pauper Deus. Unde et praedicator egregius, ut ad largitatis gratiam viscera nostrae compassionis accenderet, dixit: Propter nos egenus factus est, cum dives esset . Qui sic etiam dicit: Non ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio [Ibid., 13]. Haec procul dubio condescendendo infirmis intulit, quoniam quibusdam inopiam ferre non valentibus tolerabilius est minus tribuere quam post largitatem suam ex inopiae angustia murmurare. Nam ut ad magna largiendi studia audientium mentes accenderet, paulo post intulit, dicens: Hoc autem dico: Qui parce seminat, parce et metet . Plus autem nonnunquam esse dicimus compati ex corde, quam dare, quia quisquis perfecte indigenti compatitur, minus aestimat omne quod dat. Nisi enim dantis manum bona voluntas vinceret, idem praedicator egregius discipulis non dixisset: Qui non solum facere, sed et velle coepistis ab anno priori . Facile quippe est in bono opere obedire etiam nolentem. Sed haec magna in discipulis virtus exstiterat, eos bonum quod illis praeceptum est et ante voluisse. |
4 | [70. ] Exteriora largiens, aliquid de suo, compassionem impendens, aliquid dat de seipso.---Quia itaque vir sanctus apud omnipotentem Deum aliquando maius datum noverat mentis esse quam muneris, dicat: Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi. Exteriora etenim largiens, rem extra semetipsum praebuit. Qui autem fletum et compassionem proximo tribuit, ei aliquid etiam de semetipso dedit. Idcirco autem plus compassionem quam datum dicimus, quia rem quamlibet plerumque dat etiam qui non compatitur, nunquam autem qui vere compatitur quod necessarium proximo conspicit negat. |
5 | [71. ] Ecclesia filiis suis poenitentibus compatiens, lacrymas et orationes iungit.---Quae nimirum sententia bene quoque sanctae Ecclesiae vocibus congruit: quae dum afflictos quosque per lamenta poenitentiae conspicit, suos ei oratione continua fletus iungit, et toties egeno compatitur, quoties menti virtutibus nudatae interventionis suae precibus opitulatur. Super afflictum quippe compatientes plangimus, quando aliena damna nostra deputamus, et culpas delinquentium nostris mundare fletibus nitimur. Quod videlicet agentes, plus plerumque nobis quam his pro quibus agitur subvenimus, quia apud intimum arbitrum et gratiam charitatis aspirantem, commissa quaeque perfecte diluit propria, qui pure plangit aliena. Persecutionis igitur ultimae sancta Ecclesia tribulatione deprehensa, reducat ad memoriam pacis tempore bona quae gessit, dicens: Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi. Quae internae lucis gaudia aeterna desiderans, sed tamen adhuc dilata, quia malis exterioribus premitur, sancti viri vocibus adiungat: |