monumenta.ch > Gregorius Magnus > 35
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, XXXIV . <<<     >>> XXXVI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, CAPUT XXXV.

1 VERS. 24.---Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam et si corruerint, ipse salvabis.
2 [67. ] Nonnulli a Deo percussi ad eruditionem non ad exstinctionem a peccato liberantur.---In quibus profecto verbis hoc solerter debet intelligi, quod beatus Iob, dum sua narrat, in se alios transfigurat. Velut enim de se specialiter dicebat: Elevasti me, et [Deest, quasi, in pler. Norm.] quasi super ventum ponens elisisti me valide; scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi; et tamen non de se, sed de aliis adiugit: Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam. Dum enim de se loquens ratiocinando causas de aliis subdit, [Al., quia multorum.] quam multorum personas in se significet ostendit. Manum itaque suam Dominus ad consumptionem peccantium non emittit, cum feriendo a peccatis corripit, et corruentes salvat, dum cadentes ad culpam in salutem corporis vulnerat, ut prostrati exterius, interius surgant, quatenus iacentes corpore ad interiorem statum redeant, qui stantes exterius a statu mentis iacebant. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.68v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik