2 | [66. ] Nemo mortem effugit; pauci voluptatum foveam et interitum. Elias mortem distulit, non evasit.---In superiori huius operis parte [Supra, lib. XII, cap. 6, Edit. Gussanv. novae, n. 13] tractatum est quod ante adventum Domini ad inferni receptacula etiam iusti descenderent, quamvis non in suppliciis, sed in requie servarentur. Quod nunc testimoniis edocere negligimus, quia in ea iam sufficienter probatum putamus. Hoc ergo quod dicitur: Scio quia morti trades me, ubi constituta domus est omni viventi, recte beato Iob etiam iuxta historiam congruit, dum nimirum constat quia ante Redemptoris gratiam ad inferni claustra etiam iusti ducerentur. Ipsa quippe inferni receptio domus omnium viventium dicitur, quia nullus huc venit qui ante Mediatoris adventum non illuc ipsa corruptionis suae conditione pertransiit, nullus huc venit qui ad carnis mortem eiusdem corruptionis suae gressibus non tetendit. De qua videlicet morte per Psalmistam dicitur: Quis est homo qui vivit, et non videbit mortem ? Nam etsi ad coelum raptus Elias esse perhibetur, mortem tamen distulit, non evasit. De ipso quippe ore veritatis dicitur: Elias quidem venturus est, et restituet omnia . Veniet enim restituturus omnia, quia ad hoc nimirum huic mundo restituitur, ut et praedicationis munera impleat, et carnis debitum solvat. Quae tamen sancti viri sententia iuxta allegoriae mysterium sanctae Ecclesiae vocibus ex persona congruit infirmorum, qui fidem verbo tenus tenent, sed contra praecepta fidei suis desideriis famulantur. Ait etenim: Scio quia morti trades me, ubi constituta domus est omni viventi. Quia enim multos in se voluptatibus deditos conspicit, eorumque iam interitum praescit, pensat quod in via vitae praesentis suis quidem desideriis serviunt, sed tamen ad mortis domum perveniunt omnes qui in ea carnaliter vivunt. Sunt vero nonnulli qui in voluptatum suarum foveam corruunt, sed tamen per lamenta poenitentiae ab imis citius pedem reducunt, quos supernae percussionis verbera ad eruditionem potius quam ad exstinctionem secant. Ex quibus apte subiungitur: |