2 | [65. ] Super ventum sedet, qui transitoriis successibus laetatur. Adversitas non deiicit, quem prosperitas non corrumpit.---Quia praesentis vitae gloria quasi in alto cernitur, sed nulla stabilitate solidatur, velut elevatus super ventum ponitur, qui prosperitate transitoria laetatur, quoniam ad hoc solum hunc fugitivae felicitatis aura sublevat, ut repente deterius in infimis sternat. Quia enim sancta Ecclesia cunctis in honore est, infirmi quique in ea qui transitoriis successionibus laetantur, quo nisi super ventum positi videntur elevati? quia subsequente persecutionis tempore, dum prosperitatis aura pertransit, eorum protinus elevatio corruit, et repente cadentes discunt, quia elevati prius in ventum sederunt. Quae videlicet verba etiam sancti viri personae specialiter congruunt, non ad id quod erat, sed ad id quod esse videbatur. Neque enim mentem illius prosperitas fugitiva levaverat, quam inter tot rerum affluentias miro semper virtutis pondere premebat; sed iuxta hoc quod videri exterius potuit, qui in suis humilis, in alienis oculis elevatus fuit, et quasi super ventum positus, elisus est valide, quia rebus exterioribus fultus, unde aestimabatur surgere, videbatur inde cecidisse. Quem videlicet casum sanctus vir in mente non pertulit, quia nulla adversitas deiicit, quem prosperitas nulla corrumpit. Qui enim veritati inhaeret, vanitati nullo modo succumbit, quia dum forti pede cogitationis intus intentionem fixerit, omne quod foras mutabiliter agitur, ad arcem mentis minime pertingit. Sequitur: |