2 | [62. ] De Deo nihil dignum dicere aut cogitare possumus.---Longe ab hac sententia vetus translatio dissonat, quia quod in hac de Deo dicitur, hoc in illa de adversariis ac persecutoribus memoratur. Sed tamen quia haec nova translatio ex Hebraeo nobis Arabicoque eloquio cuncta verius transfudisse perhibetur, credendum est quidquid in ea dicitur, et oportet ut verba illius nostra expositio subtiliter rimetur. Ait ergo: Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuae adversaris mihi. In Scriptura sancta cum de Deo aliquid indignum dicitur, movetur legentis animus, velut si aliquando de Deo aliquid dignum dicatur. Pene omne quippe quod de Deo dicitur, eo ipso iam indignum est, quo potuit dici. Nam cuius laudi non sufficit obstupescens conscientia, quando sufficiet loquens lingua? Sanctus autem Spiritus hoc ipsum hominibus intelligentibus insinuans, quam sint ineffabilia summa et divina, his etiam verbis nonnunquam de Deo utitur quae apud homines habentur in vitio, ut ex his quae indigna videntur hominibus, et tamen dicuntur de Deo, admoneantur scire homines quod nec illa iam Deo digna sint quae, dum digna habentur apud homines, digna putantur Deo. |
3 | [63. ] Quo sensu dicatur zelari, irasci, poenitere, misereri, praescire. Deo nihil praeteritum est aut futurum. Res non ideo videntur a Deo quia sunt, sed ideo sunt quia videntur.---Dicitur enim Deus zelans, sicut scriptum est: Dominus zelotes nomen eius . Dicitur iratus, unde scriptum est: Iratus est Dominus contra Israel . Dicitur Deus poenitens, sicut scriptum est: Poenitet me fecisse hominem super terram . Et rursus: Poenitet me quod constituerim Saul regem in Israel . Dicitur misericors, sicut scriptum est: Misericors et miserator Dominus, patiens et multum misericors . Dicitur praescius, sicut de illo ait Apostolus: Quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui , dum nec zelus, nec ira, nec poenitentia, nec proprie misericordia, nec praescientia esse possit in Deo. Haec namque omnia ab humanis in illum qualitatibus tracta sunt, dum ad nostrae infirmitatis verba descenditur, ut, quasi quibusdam nobis gradibus factis, et iuxta nos positis, per ea quae nobis vicina conspicimus ad summa eius ascendere quandoque valeamus. Zelari enim dicitur qui cum cruciatu mentis castitatem custodit uxoris. Irasci dicitur qui fervore animi contra puniendum vitium accenditur. Poenitere dicitur cui id quod fecit displicet, et e contra mutando aliquid aliud facit. Misericors dicitur qui pietate ad proximum permovetur. Misericordia autem a misero corde vocata est, eo quod unusquisque intueatur quempiam miserum, atque ei compatiens, dum dolore animi tangitur, ipse cor miserum facit, ut eum a miseria liberet cui intendit. Praescire dicitur qui unamquamque rem antequam veniat videt, et id quod futurum est priusquam praesens fiat praevidet. Deus ergo quomodo zelans est, qui in custodienda castitate nostra nullo mentis cruciatu tangitur? Quomodo irascitur, qui in ulciscendis vitiis nostris nulla perturbatione animi commovetur? Quomodo est poenitens, qui id quod semel fecerit se fecisse nequaquam dolet? Quomodo habet misericordiam, qui cor nunquam miserum habet? Quomodo est praescius, dum nulla nisi quae futura sunt praesciantur? Et scimus quia Deo futurum nihil est, ante cuius oculos praeterita nulla sunt, praesentia non transeunt, futura non veniunt, quippe quia omne quod nobis fuit et erit, in eius conspectu praesto est; et omne quod praesens est, scire potest potius quam praescire. Et tamen dicitur zelans, dicitur iratus, dicitur poenitens, dicitur misericors, dicitur praescius, ut quia castitatem animae uniuscuiusque custodit, humano modo zelans vocetur, quamvis mentis cruciatu non tangatur. Et quia culpas percutit, dicitur irasci, quamvis nulla animi perturbatione moveatur. Et quia ipse immutabilis id quod voluerit mutat, poenitere dicitur quamvis rem mutet, consilium non mutet. Et cum miseriae nostrae subvenit, misericors vocatur, quamvis miseris subveniat, et cor miserum nunquam habeat. Et quia ea quae nobis futura sunt videt, quae tamen ipsi semper praesto sunt, praescius dicitur, quamvis nequaquam futurum praevideat, quod praesens videt. Nam et quaeque sunt, non in aeternitate eius ideo videntur quia sunt, sed ideo sunt, quia videntur. Dum ergo ad verba mutabilitatis nostrae descenditur, ex eis quibusdam gradibus factis ascendat qui potest ad incommutabilitatem Dei, ut videat sine zelo zelantem, sine ira irascentem, sine dolore et poenitentia poenitentem, sine misero corde misericordem, sine praevisionibus praescientem. In illo enim nec praeterita, nec futura reperiri queunt, sed cuncta mutabilia immutabiliter durant, et quae in scipsis simul existere non possunt, illi simul omnia assistunt, nihilque in illo praeterit quod transit, quia in aeternitate eius modo quodam incomprehensibili, cuncta volumina saeculorum transeuntia manent, currentia stant. |
4 | [Vet. XXV.] [ 64. ] Deus crudelis videtur, quando, etsi iuste feriendo, non parcit.---Sicut ergo accipimus sine zelo zelantem, sine ira irascentem, ita a sancto viro etiam sine crudelitate dici potuit crudelis. Crudelis quippe dicitur qui districte feriendo non parcit, ut videlicet hoc loco crudelis districte feriens possit intelligi, et ulciscendae culpae non parcens. Unde Isaias quoque cum videret ultimi iudicii diem non iam cum venia, sed cum districtione esse venturum, ait: Ecce dies Domini veniet crudelis, et indignationis plenus, et irae furorisque eius, ad ponendam terram in solitudine, et peccatores eius conterendos de ea . Sanctus igitur vir ut hanc eamdem crudelitatem sibi potius assereret congruere posse, quam Deo, ait: Mutatus es mihi in crudelem. Ac si aperte dicat: Qui in teipso crudelitatis nihil habes, mihi quem respirare a percussione non sinis, crudelis videris. Ita enim Deus crudelis esse non potest, sicut nec mutari ullatenus potest. Sed quoniam in Deo nec crudelitas, nec mutabilitas unquam venit, dum mihi dicit, quod in semetipso Deum nec crudelem nec mutabilem sentiat ostendit. Nam dum circa nos quaedam prospera et adversa variantur, in eo quod nos mutamur quasi eius circa nos mutatum animum suspicamur. Ipse vero in se incommutabilis permanens, aliter atque aliter in cogitatione sentitur hominum, pro qualitate meritorum. Nam et lux solis cum nequaquam est sibimetipsi dissimilis, infirmis aspera, sanis autem oculis lenis videtur, eorum videlicet immutatione, non sua. Unde, ut praediximus, dicens: Mutatus es, adiunxit, Mihi, ut ipsa haec crudelitas atque immutatio non sit in qualitate iudicis, sed in mente patientis. Quod verbis quoque aliis retexit, dicens: Et in duritia manus tuae adversaris mihi. Manus etenim Dei dura creditur cum, voluntati nostrae contraria, hoc quod ei in nobis displicet feriendo persequitur et flagella ingeminat cum dolentis anima clementiam exspectat. Quae tamen iuxta allegoriae mysterium bene sanctae Ecclesiae verbis congruunt ex vocibus infirmorum, qui plerumque se plus feriri aestimant quam mereri putant, et quasi crudelitatem arbitrantur iudicis districtionem aequissimam sectionis, quia et cum vulnus aegri medicinali ferramento abscinditur, medicus crudelis vocatur, qui tamen per secantis manus duritiam adversatur vulneri, sed concordat saluti. Sequitur: |