2 | [61. ] Ecclesiae liberari postulantis oratio non continuo exauditur. Qua ratione.---Sancta quippe Ecclesia persecutionis suae tempore fide stat, desideriis clamat. Sed dolet se quasi non respici, dum sua videt in tribulationibus vota differri. Alto namque consilio omnipotens Deus, cum sancti eius adversariorum persecutionibus comprimuntur, eumque assiduis ut liberentur interpellationibus clamant, differre solet voces petentium, ut merita patientium crescant, quatenus eo magis exaudiantur ad meritum, quo citius non exaudiuntur ad votum. Unde alias scriptum est: Deus meus, clamabo per diem, nec exaudies, et nocte . Atque ipsa utilitas de exaudiendi mora mox subditur, cum illic protinus subinfertur: Et non ad insipientiam mihi [Ibid.]. Ad multiplicandam quippe sanctorum sapientiam proficit quod postulata tarde percipiunt, ut ex dilatione crescat desiderium, ex desiderio intellectus augeatur. Intellectus vero cum intenditur, eius in Deum ardentior affectus aperitur. Affectus autem ad promerenda coelestia tanto fit capax, quanto fuerit exspectando longanimis. Sed tamen inter haec sanctorum patientiam dolor urget ad vocem, et cum dilati proficiunt, metuunt ne deficientibus viribus despecti reprobentur. Sequitur: |