monumenta.ch > Gregorius Magnus > 30
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, XXIX . <<<     >>> XXXI. .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, CAPUT XXX.

1 VERS. 19.---Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillae et cineri.
2 [60. ] Hanc tanquam lutum, favillam et cinerem conculcant.---In reproborum quippe iudicio, sancta electorum Ecclesia luto comparatur, quia temporaliter conculcata despicitur. Favillae assimilatur et cineri, quia dum bona eius interiora non vident, ad sola hanc mala pervenisse aestimant, quae in ea exhiberi corporaliter vident. [Ita melius Mss. quam Editi, in quibus legitur fidelis tamen.] Fidelis autem electorum populus, cum multos ex se cadere conspicit, optat, si obtinere valeat, adversitatis suae tempora mutari. Huius quia oratio differtur, gemitus augetur, Unde adhuc subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.67r