monumenta.ch > Gregorius Magnus > 29
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, XXVIII . <<<     >>> XXX.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, CAPUT XXIX [Rec. XXII].

1 VERS. 18.---In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capitio tunicae succinxerunt me.
2 [58. ] Qui Ecclesiae velut vestimentum adhaerent, nonnunquam ab ea, vi tormentorum, separantur.---Si historiae intendimus, quid aliud vestimentum beati Iob quam eius corpus accipimus? cuius videlicet vestimentum consumitur dum caro cruciatur. Iuxta allegoriae vero mysterium, vestimentum est sanctae Ecclesiae fidelium vita. Nam sicut tota simul Ecclesia vestimentum Christi, ita fideles quique eiusdem Ecclesiae vestimenta deputantur. Si enim sancta Ecclesia vestimentum Christi non esset, Paulus profecto non diceret: Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam [Al., aut rugam.] neque rugam [Ephes. V, 27]; id est, nec per peccatum habentem maculam, nec per duplicitatem rugam, quia et per iustitiam munda est, et per simplicem intentionem [Sic legitur non solum in Mss., sed etiam in Vet. Edit., aliis habentibus tersa, nec recte, ut ex his verbis patet: quae igitur abluta est, ne habeat maculam, tensa est ne habeat rugam, ubi τὸ tersa minimo congruit.] tensa. Quae igitur abluta est ne habeat maculam, tensa est ne habeat rugam, utique vestis est. Sicut ergo indumentum Christi tota generaliter Ecclesia dicitur, sic indumentum sunt Ecclesiae singulorum animae, quae ab errore conversae eamdem Ecclesiam credendo eique fideliter inhaerendo circumdant. De quibus eidem Ecclesiae per prophetam Dominus dicit: Vivo ego, quia omnibus his velut ornamento vestieris [Isai. XLIX, 18]. Sed cum procella saevae persecutionis oboritur, plerique fidelium ab eius amore separantur, qui ei sedulo inhaerere videbantur. Dicat ergo: In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, quia dum multi sunt qui cruciant, destruuntur plurimi qui ei connexione amoris inhaerebant.
3 [59. ] Reprobi vitam fidei et praedicationis vocem, in Ecclesia exstinguere conantur.---Bene autem subditur: Et quasi capitio tunicae succinxerunt me. Tunicae quippe capitium collum circumdat induentis. Collum vero si stringitur, vocis usus et vitalis flatus necatur. Sanctam ergo Ecclesiam reprobi quasi capitio tunicae constringunt, quia in ea persecutionibus suis vitam fidei, et praedicationis vocem exstinguere conantur. Hoc quippe conari persecutores eius specialiter solent, ut ab ea ante omnia verbum praedicationis tollant. Unde et hi qui sanctae fidei primordiis resistebant, caesis Apostolis denuntiabant, dicentes: Praecipiendo praecepimus vobis ne doceretis in nomine isto, et ecce replestis Ierusalem doctrina vestra [Act. V, 28]. Corpus ergo sanctae Ecclesiae quasi capitio tunicae cinxerant, qui constrictis praedicatoribus, velut eius collum prementes, in ea claudere iter vocis volebant. Sed electi quique persecutionis suae tempore paratiores sunt mori quam tacere. Qui dum in morte corporaliter corruunt, a stultis quibusque et carnalibus despecti ac viles aestimantur, quia cum videre reprobi nequeunt quae electi bona spiritaliter teneant, quos carnaliter exstingui conspiciunt, infelices arbitrantur. Unde et subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.66v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik