2 | [56. ] Nunc in se marcescunt electi, sed in Deo virent.---Electorum quippe anima nunc marcescit, quia in illa postmodum aeterna exsultatione viridescit. Modo eos dies afflictionis possident, quia dies laetitiae post sequuntur. Scriptum quippe est: Timenti Deum bene erit in extremis . Et rursum de Ecclesia dicitur: Ridebit in die novissimo . Nunc enim tempus afflictionis est bonis, ut sequatur eos exsultatio quandoque sine tempore. Hinc ab eis alias dicitur: Humiliasti nos in loco afflictionis . Locus namque afflictionis est vita praesens. Iusti ergo hic, id est in loco afflictionis, humiliati sunt, quia in aeterna vita, id est in loco gaudii sublimantur. Cum vero marcescere animam diceret, recte etiam praemisit, In memetipso, quia in nobismetipsis quidem afficitur, sed in Deo mens nostra refovetur; tantoque a viriditate gaudii longe fit, quanto adhuc ab auctoris repulsa lumine ad se recedit. Tunc vero ad verae laetitiae viriditatem pervenit, quando per aeternae contemplationis gratiam sublevata etiam semetipsam transit. Sed haec quae allegorica indagatione transcurrimus, oportet ut per omnia etiam iuxta historiam teneamus. Quae tamen nunc idcirco praetereo, quia haec aperta esse legentibus non ignoro. Diebus autem persecutionis ultimae, quia multi sunt qui pereunt, et pauci qui salvantur; idcirco vir sanctus passionis suae tempore et pauca de bonis, et multa de perversis loquitur. Unde et mox ad eorum personam qui corruunt, verba convertit; sicque sua insinuat, ut cadentibus possint congruere quae narrat. Nam sequitur |