monumenta.ch > Gregorius Magnus > 26
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, XXV . <<<     >>> XXVII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, CAPUT XXVI.

1 VERS 15.---Redactus sum in nihilum.
2 [55. ] Despectis veris bonis, carnales fluxis, cum quibus pereunt, innituntur.---Apud aestimationem quippe malorum in nihilum redigimur, quando ea quae ipsi quasi summa diligunt bona temporalia non tenemus. Despectis namque supernis promissionibus, terrena desiderant; et si quando in eorum mente aliquid de appetitu aeternitatis oritur, suborta citius transitoria delectatione dissipatur. Unde et statim subiungitur:
3 IBID.--- [Recent. Excusi, abstulit, contra Mss. fidem, et repugnantibus vet. Ed. necnon textu Hebraico et Vulgata.] Abstulisti quasi ventus desiderium meum.
4 Fidelis quippe populus se pati denuntiat, quod eos quos diligit pati dolet. Ventus ergo desiderium tollit, cum res quaelibet transitoria aeternitatis appetitum destruit. Unde adhuc congrue subinfertur:
5 IBID.---Et velut nubes pertransiit salus mea.
6 Nubes quippe in alto eminet, sed hanc ad cursum flatus impellit. Sic nimirum, sic sunt temporalia iniquorum bona. Velut in alto quidem per honoris celsitudinem degere videntur; sed ad cursum vitae quotidie, quasi quibusdam mortalitatis suae flatibus impelluntur. Salus ergo ut nubes transit, quia perversorum gloria, [Ed., quae alta est, elegantius legitur in Mss. quos expressimus, quo alta est. Germ., quo apta est.] quo alta est, fixa non est. Sed expletis desideriis actibusque infirmantium, ad electorum vocem sermo convertitur, cum protinus subinfertur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.66r