Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, CAPUT XXIV.
1 | VERS. 13.---Dissipaverunt itinera mea, insidiati sunt mihi, et praevaluerunt, et non fuit qui ferret auxilium. |
2 | [51. ] Occultis hostium insidiis eius viae dissipantur, Deo ad tempus utiliter deserente.---Dicat haec beatus Iob de malignis spiritibus, videlicet hostibus occultis; dicat universa Ecclesia de pravis persequentibus, scilicet adversariis apertis. Ipsi quippe eius itinera dissipant, cum in quorumdam infirmorum mentibus, veritatis vias callida persuasione perturbant. Ipsi insidiantes praevalent, cum eos quos aperte ad malum trahere nequeunt, bona simulando pervertunt. Sed mirum valde est quod subbiicit: Non fuit qui ferret auxilium, cum de divino adiutorio Psalmista clamet: Adiutor in opportunitatibus, in tribulatione ; et: Sperent in te, qui noverunt nomen tuum, quoniam non derelinques quaerentes te, Domine. Et cum rursum scriptum sit: Quis speravit in Domino, et confusus est; permansit in mandatis eius, et derelictus est? Et quis invocavit illum, et despexit eum ? Qua itaque ratione nunc dicitur: Non fuit qui ferret auxilium, nisi quia omnipotens Deus eos quos in aeternum diligit aliquando ad tempus relinquit? Unde scriptum est: Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te. In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te, et in misericordia sempiterna misertus sum tui . Hinc etiam Psalmista deprecabatur, dicens: Non me derelinquas usquequaque . Derelinqui igitur sese ad modicum posse utiliter noverat, qui ne usquequaque relinqueretur petebat. Sanctos etenim suos Dominus veniendo adiuvat, relinquendo probat; donis firmat, tribulationibus tentat. Unde recte quoque per quemdam sapientem dicitur: In primis elegit eum, timorem et metum et probationem inducet super illum, et excruciabit illum in tribulatione doctrinae suae, donec tentet illum in cogitationibus illius . Iusti quippe animam gratia vocat, tentatio interrogat. Et omnipotens Deus electorum suorum adversarios temporaliter permittit excrescere, ut per malorum saevitiam purgetur vita bonorum. |
3 | [52. ] Utilitati iustorum militat etiam potestas pravorum.---Nunquam quippe Dominus adversos bonis esse permitteret, nisi etiam quantum prodessent videret. Nam dum iniusti saeviunt, iusti purgantur, et utilitati innocentium militat vita pravorum, dum hanc et premendo humiliat, et humiliando semper ad melius format. Unde recte quoque per Salomonem dicitur: Qui stultus est, serviet sapienti . Et tamen saepe conspicimus sapientes subesse, stultos vero arcem dominii tenere; sapientes serviliter obsequi, stultos tyrannica elatione dominari. Quomodo igitur definitione divinae sententiae sapienti stultus servit, dum plerumque hunc iure temporalis dominii comprimit? Sed sciendum est quia contra sapientis vitam, dum stultus praeeminens terrorem potestatis exercet, dum hunc laboribus fatigat, contumeliis lacerat, profecto hunc ab omni vitiorum rubigine urendo purgat. Stultus ergo sapienti etiam dominando servit, quem ad meliorem statum premendo provehit. Sic nonnunquam pupillis dominis ad disciplinae magisterium servi praesunt, terrent, premunt, feriunt, et tamen esse servi nullo modo desistunt, quia ad hoc ipsum ordinati sunt, ut proficientibus dominis etiam feriendo famulentur. Quia igitur mala reproborum bonos, dum cruciant, purgant, utilitati iustorum militat etiam potestas iniquorum. Sed plerumque iusti tribulatione deprehensi, tardam manum subvenientis aestimant, cum se persequentium immanitas paulo longius angustat. Et concita quidem sunt ereptoris remedia, sed hoc quod ab ereptore citius agitur, dolenti tardum videtur. Cumque adesse postulationi auxilium quaeritur, si vocem non statim sequitur, quia desit aestimatur. Unde nunc dicitur: Et non fuit qui ferret auxilium. Qua videlicet in voce ipsa vis passionis exprimitur, quia supernum auxilium, etsi ad est quantum ad ordinatam providentiam protectoris, deesse tamen creditur quantum ad concita vota patientis. Sequitur: |