2 | [48. ] Pro sinistra gentiles, pro dextera Iudaei intelligendi.---Ad sinistram quippe calamitates surgerent, si a quibuslibet extra religionem positis, et aperte Christum negantibus, persecutionis adversa sustineret. Cum vero ab aliquibus quasi fidelibus tentationem cruciamentorum patitur, quasi ad dexteram illi calamitates oriuntur, quia hi qui sub Christi nomine militant Christi in ea nomen impugnant. Ipso enim locutionis usu pro dextro habere dicimus quod pro magno pensamus, pro sinistro vero id quod despicimus; quod Zacharias aperte insinuat, dicens: Et ostendit mihi Iesum sacerdotem magnum, stantem coram angelo Domini, et Satan stabat a dextris eius, ut adversaretur ei . Qui ut patentius hoc quod praemisit ostenderet, secutus adiunxit: Et dixit Dominus ad Satan: Increpet Dominus in te, Satan, qui elegit Ierusalem. Nunquid non est iste torris erutus de igne? Et Iesus indutus erat vestibus sordidis [Ibid., 2]. Sordidis enim vestibus Iesus indutus erat, quia quamvis alienus ab omni peccato, tamen in similitudinem venit carnis peccati. Cui venienti Satan a dextris stetit. Pro magno namque Dominus Iudaicum populum, et pro nihilo gentes habere videbatur. Sed postquam incarnatus apparuit, gentilitas quae pro sinistro habita fuerat credidit; Iudaicus vero populus ad perfidiam declinavit. Satan ergo illi a dextris stetit, quia illum ei populum rapuit, qui dudum dilectus fuit. Sed quia ipse Iudaicus populus, modo perditus, in fine est quandoque crediturus, propheta testante, qui ait: Reliquiae salvae fient , Satan a dextris suis Dominus removet, dicens: Increpet Dominus in te, Satan . Et eiusdem populi liberationem indicans, subdit: Quia eligit Ierusalem [Ibid., 2]. Qui nimirum populus, quia ad gehennae incendia, perfidia duce, defluebat, sed dum ad fidem reducitur ab eodem aeterni ignis incendio liberatur, statim de eo illic subditur: Nunquid non est iste torris erutus de igne? |
3 | [49. ] Et Ecclesiae fidem sectantes, a quibus ipsa aliquando vim patitur.---Sicut ergo illic pro dextra plebs Iudaica, ita hoc in loco dextrae vocabulo fidelis populus sanctae Ecclesiae designatur. Unde et venturus iudex haedos ad sinistram, agnos ad dexteram ponet . Sed cum sanctam Ecclesiam adversitatis tempore ipsi quoque lacessunt qui fideles esse videbantur, ei procul dubio calamitates ad dextram surgunt. [Vet. XXI.] Bene autem haec ipsa dextra Orientis vocatur. De ipso quippe eiusdem capite scriptum est: Oriens est nomen eius . Nam quia ab Oriente lux surgit, recte Oriens dicitur cuius iustitiae lumine nostrae iniustitiae nox illustratur. Ad Orientis ergo dextram calamitates surgunt, quia hi quoque ad persecutionem prosiliunt, qui electa membra Redemptoris nostri esse credebantur. Quas videlicet calamitates recte illico asserit surgere, quia dum non erant extranei qui persequuntur, ab eis repente mala et illico fiunt. Si vero dextra hi qui veraciter fideles sunt appellantur, calamitates ad dextram Orientis surgunt, quia erumpente persecutionis articulo, crudeles pravorum impetus iusti patiuntur. Sequitur: |