2 | [47. ] A praedicatione feriendum est, cum ii qui verbum Dei excipiunt, inde peiores fiunt.---Frenum sibi apud quosdam positum cognoverant, qui dicebant: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam repellitis illud, et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes . Frenum silentii sibi superimpositum sancti viri apud dura reproborum corda conspiciunt, qui per Prophetam dicunt: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena ? Frenum poni etiam Paulus admonuit, qui discipulo praecepit, dicens: Haereticum post primam et secundam correptionem devita, sciens quia subversus est qui eiusmodi est, et delinquit proprio iudicio condemnatus . Sancti quippe doctores plerumque alta consideratione resistentium corda conspiciunt, et dum ea derelicta divinitus vident, afflicti gementesque conticescunt. An non aliquando frenum Salomon doctoribus imponit, qui dicit: Noli arguere derisorem, ne oderit te . Sed si ab increpatione idcirco reticemus, quia contra nos insurgere derisoris odia formidamus, non iam lucra Dei, sed nostra quaerimus. Qua in re sciendum est quod nonnunquam cum redarguuntur pravi, deteriores existunt. Ipsis ergo et non nobis parcimus, si ab eorum redargutione pro eorum amore cessamus. Unde necesse est ut aliquando toleremus tacendo quod sunt, quatenus in nobis discant bene vivendo quod non sunt. Quia igitur sancta Ecclesia, quae verba sua semper per charitatem exerit, ea etiam nonnunquam ex charitate restringit, dicat: Frenum posuit in os meum. Ac si aperte fateatur, dicens: Quia in quibusdam provectum non vidi praedicationis, ab eis impetum temperavi, ut vitam meam saltem per patientiam discerent, cum verba mea admittere per oblatam praedicationem nollent. [Vet. XX.] Sed plus nobis hoc plerumque in tribulationibus dolet, quod eas ab illis patimur, in quibus germano amore confidebamus. Unde et subditur: |