monumenta.ch > Gregorius Magnus > 19
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, XVIII . <<<     >>> XX.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, CAPUT XIX.

1 VERS. 10.---Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur.
2 [45. ] Iniquorum irrisionibus non deiicitur sed erigitur et crescit Ecclesia.---Longe a sancta Ecclesia fugiunt omnes iniqui non passibus gresuum, sed qualitatibus morum; [Germ., Utic. et Turon., longe fiunt. Utraque lectio est in Corb. Germ., ubi tamen fugiunt praefertur.] longe fugiunt non loco, sed merito; dum, crescente superbia, aperta eam exprobratione contemnunt. Faciem namque eius conspuere est non tantum in absentia bonis detrahere, sed unumquemque iustum etiam in praesentia confutare. Quos tunc pravi dum aperte irridendo despiciunt, in eorum contumeliis fluxa verba quasi defluentes salivas emittunt. [Vet. XIX.] Sed scit sancta Ecclesia in passionibus crescere, atque inter opprobria honorabilem vitam tenere; scit nec de adversis [Mss. habent, deici, hic et alibi; ut infra, de pharetra Dominus cicit, pro iacit.] deiici, nec de prosperis gloriari; novit contra prospera mentem suam in deiectione sternere, novit contra adversa animum ad spem superni culminis exaltare; scit bona sua misericordiae Redemptoris, scit mala sua iustitiae tribuere iudicis; quod et bona illo largiente habeat, et mala illo permittente patiatur. Unde et mox de Domino subiungit, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke22.63v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik