2 | [44. ] Iniquis crescentibus, fides in opprobrium, et veritas in crimen erit.---Quibus videlicet verbis illud sanctae Ecclesiae tempus exprimitur, quo publice a reprobis irridetur, quando iniquis crescentibus, in opprobrium fides, et veritas erit in crimen. Tanto quippe despectior unusquisque erit, quanto iustior esse potuerit; tanto abominabilis, quanto laudabilis. Sancta itaque electorum Ecclesia afflictionis tempore proverbium pravis efficitur, quia cum bonos mori per tormenta conspiciunt, ab eis similitudinem maledictionis sumunt. Quo enim transitoriam mortem vident, sed permanentem vitam non vident; tanto magis deridendo mala praesentia fugiunt, quanto per intellectum intrisecus ad bona permanentia non pertingunt. Sed ea quae subiuncta sunt, quia obscurioribus sententiis implicata non sunt, debemus sub brevitate transcurrere, ut ad ea in quibus laborandum est valeamus citius pervenire. Sequitur: |