monumenta.ch > Gregorius Magnus > 17
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, XVI . <<<     >>> XVIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, CAPUT XVII.

1 IBID.---Et in terra penitus non parentes.
2 [43. ] Stulti sunt et ignobiles, quos Deus nescire profitetur. Multi veritatem cognoscendo premunt, non tangunt.---Sicut enim plerique in terra sunt, et a cognitione hominum abiectione vilitatis suae quasi quadam superductione velaminis absconduntur, ita sunt nonnulli in Ecclesia qui dum se abiectioni pravorum operum subdunt, divino conspectui noti non sunt. Quibus et quandoque dicendum est: Amen dico vobis, nescio vos [Matth. XXV, 12]. Esse ergo in terra et apparere, est in fide recta per virtutem operis nobilitatem mentis ostendere. Esse vero in terra et penitus non apparere, et in Ecclesia quidem fide consistere, sed nil dignum fidei in opere demonstrare. Hi itaque intra sanctam Ecclesiam divinitatis oculis et videntur per iudicium, et tamen per bonae vitae meritum non videntur, quia ea quae confitendo tenent, vivendo non exhibent. De quibus Paulus dicit: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant [Tit. I, 16]. Hi in sancta Ecclesia fidem quam tenere se asserunt premunt potius quam venerantur, dum sua magis illius nomine quam eius adipisci lucra concupiscunt. [Vet. XVIII]. Electi autem dum servare fidei meritum rectis operibus curant, ad auctoris sui notitiam etiam inter reproborum tumultus appropinquant. Quod bene in Evangelio muliere sanguinis fluxu laborante signatum est, de qua cum Dominus diceret: Quis me tetigit [Luc. VIII, 45]? Petrus [Gemet., rationando.] ratiocinando respondit: Turbae te comprimunt et affligunt, et dicis: Quis me tetigit? Sed [Val. Cl., audire rationem.] audire causas verae rationis meruit, cum ei Dominus dixit: Tetigit me aliquis, nam et ego novi virtutem exisse de me. Ecce turbae premebant Dominum, sed tamen sola tetigit quae ad illum humiliter venit, quia nimirum multi etiam in sancta Ecclesia reprobi veritatem cognoscendo premunt, quam bene vivendo tangere negligunt. Premunt, et longe sunt, quia divinam notitiam [Gemet., professionibus astruunt. Germ., divinam notitiam professi vocibus sequuntur.] professionibus sequuntur, moribus fugiunt. Premunt, inquam, sed longe sunt, quia eidem fidei, quam loquendo astruunt, [Editi posteriores, agendo male; deest male in omnibus nostris Mss.] agendo contradicunt. Sicut ergo hoc testimonio docemur quia nonnulli Dominum tangendo non tangunt, [Edit., ita nonnulli videntur a Domino etiam cum non videatur. Mss. Laud., Val. Cl., Germ., Norm., Corb. Germ., inhaesimus.] ita nonnulli non videntur a Domino etiam cum videntur, quia occultis eius obtutibus et ad damnationis supplicium apparent, et ad electionis meritum non apparent. Dicatur igitur recte: Et in terra penitus non parentes, quia etsi illos specie tenus Ecclesia tenuit, eos tamen intra illam conditor quasi non vidit quos ignoravit. Qui tranquillitatis tempore idcirco fidem verbo tenus tenent, quia eamdem fidem florere generaliter vident. Sed cum repentina contra illam procella adversitatis oboritur, mox ab ea negatione publica disiunguntur, et quidquid prius quasi venerantes tenuerant, contra hoc postmodum deridentes pugnant. Unde apte subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.63r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik