Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, CAPUT XIV .
1 | VERS. 8.---Filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes. |
2 | [25. ] Parentes haereticorum stulti et ignobiles.---Eorum videlicet filii, qui fuerunt errorum magistri. Filii igitur dicuntur, non de eorum semine, sed de imitatione generati, qui docendo perversa, stulti fuerunt per ignorantiam; vivendo nequiter, ignobiles per actionem. Qui Redemptori nostro nulla sapientiae, nulla vitae cognatione coniuncti sunt. De quo Salomonis voce in laude sanctae Ecclesiae dicitur: Nobilis in portis vir eius . Hi itaque quia perversa errantium exempla secuti sunt, filii stultorum et ignobilium esse memorantur. Recte autem subiungitur: Et in terra penitus non parentes, quia dum hic videri aliquid appetunt, nimirum a terra viventium exsortes fiunt. |
3 | [26. ] Eadem de carnalibus dici possunt quae de haereticis.---Sed hoc quod in haereticorum typo diximus, omnino nil obstat si etiam de perversis atque carnalibus, quamvis in recta fide positis, sentiamus. Neque enim sancta electorum Ecclesia solos sibi adversarios deputat qui ab eius fide positi extra dissentiunt, sed eos quoque qui vitam illius male vivendo interius premunt. Contempletur igitur aerumna irruentis adversitatis afflicta, quomodo prosperitatis suae tempore iniquorum et intra se viventium pravitate gravata sit. Contempletur quod exigentibus meritis quorumdam, non iniuste in illa vita turbata sit omnium, et dicat: Qui rodebant in solitudine, squalentes calamitate et miseria. Sicut in prima huius operis parte praefatus sum, per virtutem contemplationis nonnunquam solet intelligi solitudo mentis. Sed hoc in loco cum solitudo per obiurgationem dicitur, quid aliud quam boni destitutio demonstratur? Unde et sub Iudaeae typo Ieremias peccatoris animam deplorat, dicens: Quomodo sedet sola civitas plena populo ? Sed cum per beatum Iob de pravis dicitur: Rodebant in solitudine, libet intueri hoc etiam quod per Psalmistam dictum est: Inimici eius terram lingent . |
4 | [27. ] [Vet. XII] . Alii adulatione, alii aperta vi avaritiae student.---Duo quippe sunt genera hominum ambitioni suae servientium: unum videlicet quod semper ad avaritiam blandimentis utitur linguae; aliud vero quod aperta vi intendit rapinae. Nam rodimus, cum aliquid exterius forti adnisu atterimus. Lambitur enim quando hoc quod edi facile non potest, impressa linguae lenitate gustatur. Omnes igitur etiam sub specie fidei prave viventes, qui aliena appetunt, sed ea quae appetunt rapere nequaquam possunt, blandis autem sermonibus et quasi mollitie dulcedinis concupita abstrahere conantur, quid aliud quam terram lingunt? quia terrena quaeque quae virtute nequeunt auferre, mollitie linguae moliuntur. Qui vero in hoc mundo aliqua potestate suffulti sunt, et concupiscentes aliena, blandiri quidem ex fraude despiciunt, quia etiam iniusto robore possunt implere quod volunt, hi hoc quod appetunt non lambunt, sed rodunt, quoniam propinquorum vitam fortitudine virium velut adnisu dentium demoliuntur. Conspiciat itaque sancta Ecclesia veras divitias aeternae patriae; conspiciat frequentiam supernorum civium; conspiciat in electis suis cultum mentis, et innumerabilium bona virtutum, atque ab eis ad pravorum vitam omni bono destitutam, mentis oculum revocet; et ex illorum comparatione videat qualiter ista cunctis virtutibus sit vacua, quia superna deseruit, et infima concupivit. Videat quomodo plerumque id quod appetit, si fortasse praevalet, etiam violenter rapit. Videat tales quasi intra se positos diu tolerasse, atque ex eorum culpis usque ad bonorum quoque pericula ac detrimenta pervenisse, et dicat: Qui rodebant in solitudine. Ac si aperte conqueratur, dicens: Aliena etiam violenter rapiendo non roderent, nisi prius ipsi in interioribus suis soli ac vacui a virtutum cultura remanerent. Bene autem eorum qualitatem explicat, dicens: Squalentes calamitate et miseria. Aegra namque caro si studiose curari negligitur, squalore desuper ducto in infirmitate deterius gravatur: et dum calamitati aegritudinis negligentiae miseria additur, gravior molestia oborto squalore toleratur. |
5 | [28. ] Naturae necessitatibus plus aequo servientes, eius infirmitates augemus.---Natura igitur humana bene condita, sed ad infirmitatem vitio propriae voluntatis lapsa, in calamitatem cecidit, quia pressa innumeris necessitatibus, nihil in hac vita nisi unde affligeretur invenit. Sed cum eisdem naturae nostrae necessitatibus plerumque plus quam expedit deservimus, mentisque curam negligimus, ex miseria negligentiae infirmitati nostrae addimus squalorem culpae. Necessitates namque naturales hoc habere valde periculosum solent, quod saepe in eis minime discernitur quid circa illas per utilitatis studium et quid per voluptatis vitium agatur. Crebro enim occasione seductionis inventa, dum necessitati debita reddimus, voluptatis vitio deservimus, et infirmitatis velamine ante discretionis oculos excusatio nostra se palliat, ac quasi sub patrocinio explendae utilitatis occultat. Infirmitatem vero naturae nostrae per negligentiam relaxare, nihil est aliud quam calamitati miseriam addere, ac vitiorum squalorem ex eadem miseria multiplicare. Unde sancti viri in omne quod agunt studiosissima intentione discernunt, ne quid plus ab eis naturae suae infirmitas, quam debetur exigat, ne sub necessitatis tegmine in eis vitium voluptatis excrescat. Aliud enim ex infirmitate, aliud ex tentationis suggestione sustinent; et quasi quidam rectissimi arbitri inter necessitatem voluptatemque constituti, hanc consolando sublevant, illam premendo frenant. Unde fit ut et si infirmitatis suae calamitatem tolerent, tamen ad squalorem miseriae per negligentiam non descendant. Hoc ipsum enim esse in calamitate, est necessitates naturae ex carnis adhuc corruptibilis infirmitate sustinere. Quas videlicet necessitates cupiebat evadere, qui dicebat: De necessitatibus meis eripe me . Sciebat enim plerumque voluptatum culpas ex necessitatum occasione prorumpere; et ne quid sponte illicitum admitteret, hoc ipsum satagebat evelli, quod nolens ex radice tolerabat. |
6 | [29. ] Carnales, dum necessitati obsequi videntur, voluptati serviunt. Utinam pravis mors sua sola sufficeret.---At contra pravi gaudent in eis corruptionis suae necessitatibus, quia nimirum eas ad usum voluptatum retorquent. Cum enim reficiendis cibo corporibus naturae serviunt, per delectationem gulae in voluptatis ingluvie distenduntur. Cum tegendis membris vestimenta quaerunt, non solum quae tegant, sed etiam quae extollant expetunt; et contra torporem frigoris, non solum quae per pinguedinem muniant, sed etiam quae per mollitiem delectent; non solum quae per mollitiem tactum mulceant, sed etiam quae per colorem oculos seducant. Necessitatis igitur causam in usum voluptatis vertere, quid est aliud quam calamitati suae squalorem miseriae sociare? Pressa itaque tempore adversitatis Ecclesia, reminiscatur eorum ex quorum merito talia sustinet, et dicat: Qui rodebant in solitudine, squalentes calamitate et miseria. Calamitate scilicet non squalerent, si insitis necessitatibus voluptatum miseriam non superadderent. Quas videlicet necessitates ex parentis primi culpa meruimus. Hi vero qui calamitati suae miseriam adiungunt, ex cruciatu poenae ad augmenta prorumpunt culpae. Sed utinam tales cum ad melius permutari despiciunt, ita perversa agerent, ut non ea etiam aliis propinarent. Utinam illis mors sua sola sufficeret, et non virulentis persuasionibus alienam etiam vitam necarent. Invident enim alios esse quod non sunt, dolent alios adipisci quod perdunt. Nam si qua forte in aliorum actibus exoriri bona conspiciunt, mox ea manu pestiferae exprobrationis evellunt. Unde et sequitur [Vet. XIII]: Et mandebant herbas, et arborum cortices. |
7 | [30. ] Incipientes et in bono proficientes pervertere conantur.---Quid enim per herbas nisi tenera ac terrae proxima bene inchoantium vita, et quid per arborum cortices nisi exteriora opera eorum qui iam sublimia appetunt designantur? Pravi namque cum recta incipientes aspiciunt, aut irridendo, aut quasi consulendo contradicunt. Cum vero iam quosdam pensant ad summa proficere, quia eorum profectus funditus dissipare nequeunt, a quibusdam illos suis operibus divertunt. Herbas itaque eis et arborum cortices mandere, est vel studia bene inchoantium, vel operationes quorumdam iam more arborum ad superiora tendentium pestiferis persuasionibus quasi quibusdam malitiae suae dentibus dissipare. Herbas mandunt reprobi cum infirmorum initia irridendo consumunt. Arborum quoque cortices mandunt cum manu perversi consilii a vita recte crescentium tegmen bonorum operum subtrahunt. Hos autem in quibusdam actibus velut arbores exspoliant; illos vero velut herbas, quia despicientes trahunt, quasi quae calcant comedunt. Quorumdam iam fortitudinem in alta surgentem ex parte demoliuntur; quorumdam vero teneritudinem et adhuc in imis positam penitus conterunt. Dicat igitur: Mandebant herbas, et arborum cortices, quia pravis irrisionibus in nonnullis exteriora opera, in nonnullis autem per spem virentia corda dissipabant. |
8 | [31. ] Aliqui sola virtutis specie, quasi cortice vescuntur.---Vel certe herbas mandere est, levia quaedam ac tenera de antiquis patribus imitari. Arborum vero cortices edere est eorum opera superficie tenus agere, sed intentionem rectam in eisdem operibus non tenere. Sunt enim nonnulli, qui dum praesentis mundi gloriam eiusdem mundi actionibus adipisci non possunt, speciem sanctitatis appetunt, habitum venerationis sumunt, imitatores antiquorum patrum videri concupiscunt, et quaedam quidem parva ac levia peragunt, sed eorum fortia, et quae ex solius charitatis radice prodeunt, imitari contemnunt. Hi videlicet herbas edunt, quia magna negligunt, et vilibus satiantur. Plerumque tamen etiam quaedam quasi robustiora opera exercent, sed intentionem rectam in eisdem operibus non tenent. Quibus profecto arborum cortices mandere est exteriores electorum actus assumere, et intentionem bonam in bonis actibus non habere. Dum enim pro humana laude recta opera exquirunt, sed imitari cor recte operantium negligunt, ex solis arborum corticibus replentur. Toto namque desiderio praesentis vitae gloriam, vel abundantiam quaerunt. Unde et recte subiungitur: Et radix iuniperorum erat cibus eorum. |
9 | [32. ] Prava actio quae delectat in culpa, pungit in poena.---Intus enim quamvis per fidem positi, dum plerumque avaritiae cogitationibus serviunt, quasi illud comedunt, unde in extremo vitae suppliciorum aspera proferuntur. Qui dum frugem divini eloquii non concupiscunt, sed ad rerum temporalium ambitum serviunt, nequaquam pane tritici, sed radice iuniperi satiantur. Ipsa quippe eos ab imis atque infimis oborta occupant, quae illos more iuniperi postmodum ex duritia retributionum velut ex asperitate foliorum pungant. Contemnentes namque Deum hic, minime sentiunt quantum sit mali quod agunt. Adhuc enim iuniperi radicem comedunt, sed huius radicis quam sint rami asperi non attendunt, quia nimirum prava actio modo quasi ex radice delectat in culpa, sed postmodum quasi ex ramis pungit in poena. Ubi et bene subiungitur: Qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant. |
10 | [33. ] In praesentis vitae convalle, magno clamore pro vili stipe saepe litigatur.---In comparatione videlicet supernorum, omnis praesens vita convallis est. Hi autem quia sublimia montium, id est fortia acta sanctorum contemplari nesciunt, semper in oblectatione infima quasi in convallibus conversantur et dum quodlibet lucrum vel parvi stipendii inveniunt, cum clamore currunt, quia hoc abstrahere etiam iurgando moliuntur. In convalle enim repertis singulis cum clamore currere, est subortis causarum occasionibus etiam pro parva stipe litigare. Plerumque autem quem sanctum bona actio ostentat, oborta terreni commodi occasio examinat. Videas namque nonnullos iam sublimia agere, iam in abstinentiae, iam in doctrinae opere patrum praecedentium exempla sectari; sed cum repente praesentis vitae lucrum quasi fructum convallis invenerint, ad hoc cum clamore currunt, quia dirupta ad illud superductae sanctitatis tranquillitate prosiliunt. |
11 | [Vet. XIV] . 34. Multi virtutis praemium, non virtutem quaerunt.---Possunt quoque per herbas atque arborum cortices non solum; ut praedictum est, bonorum opera, sed in hac vita consolationes ac prosperitates intelligi. Saepe enim omnipotens Deus electos suos cum donis interioribus ditat, exterioribus etiam honoribus sublevat. Cumque eos praeferendo caeteris honorabiles reddit, latius imitabiles ostendit; et nonnunquam pravi eorum quidem vitam despiciunt, sed felicitatem in hoc mundo assequi concupiscunt. Quia igitur blandimenta hic transitoriae consolationis quaerunt, herbas comedunt, quia in cogitationibus suis exteriorem eorum gloriam meditantur, arborum cortices mandunt. Et quoniam in his omnibus soli avaritiae tota intentione deserviunt, radice iuniperi replentur. Quae cuncta de convallibus rapiunt, quia ex amore huius infimae et corruptibilis vitae immensis cupiditatibus inardescunt. Et cum singula reperiunt, ad ea cum clamoribus currunt, quia videlicet sanctorum patrum, quorum merita adipisci non quaerunt, loca atque regimina apprehendere satagunt; et cum tranquille nequeunt haec plerumque assequi, etiam dirupta concordiae pace moliuntur. |
12 | [35. ] Quae iusti despiciunt, ea maxime concupiscunt.---Qui pro eo quod longe a patrum praecedentium actione disiuncti sunt, recte subiungitur: In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terrae, vel super glaream. In bona etenim parte recte torrentes, sanctos praedicatores accipimus, qui dum in praesenti vita divinis nobis eloquiis influunt, aquarum multitudine quasi in hieme colliguntur. Qui et aestivo sole adveniente se subtrahunt, quia cum aeternae patriae lux emicuerit, praedicare cessabunt. Horum torrentium deserta sunt vitae temporalis commoda. Ea namque deserunt, et ad lucra se coelestia adipiscenda convertunt. Cuncta autem haec torrens ille reliquerat, qui dicebat: Propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora . Sed quia pravorum mentes ea in hac vita adipisci appetunt, quae despicientes iusti derelinquunt, in desertis torrentium habitare referuntur. Illa enim quae sanctis indigna sunt, ipsi percipere pro magno concupiscunt. Cavernae autem terrae sunt cogitationes pravae, in quibus se ab humanis oculis abscondunt. Pravi quippe ut sunt ab hominibus videri refugiunt, dumque aliud quam sunt simulant, sese in conscientiae suae latibulis quasi in terrae cavernis occultant. Qui cuncta haec non agerent, nisi de aeterna et solida vita desperarent, nisi in hoc incerto temporalitatis animum figerent. Unde bene subditur: Vel super glaream. |
13 | [36. ] Fluxis inhaerentes, ad ima devolvuntur.---Glarea namque est vita praesens, quae indesinenter ad terminum suum ipso defectu mutabilitatis, quasi impulsu fluminis ducitur. Super glaream itaque habitare, et fluxui vitae praesentis inhaerere, et ibi intentionem ponere, ubi gressum nequeat fixe stando solidare. Est aliud in glarea quod nequaquam debeat tacendo praeteriri, quia cum pes in eius superficie ponitur, ipsa eius volubilitate labitur, atque ad ima devolvitur. Cui videlicet rei in nullo discrepat vita pravorum, quia cum pro amore mundi aliqua student licita atque honesta agere, quasi planum in superficie pedem ponunt; sed repente pes ad ima labitur, quia eorum actio dum plura semper appetit, usque ad iniqua et illicita descendit. Cum ergo sancta Ecclesia huius temporis contraria tolerat, ad vitam carnalium, quos adversarios sibi etiam in prosperis sustinuit, per memoriam recurrat, et quorum meritis haec patiatur agnoscat, dicens: In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terrae, vel super glaream. Quia enim patrum doctrina destituti sunt, in desertis torrentium, quia in occultis se cogitationibus tegunt, in cavernis terrae, quia vero in praesentis saeculi mobilitate intentionem suam figere appetunt, super glaream habitare referuntur. Sed utinam tales, quia peccata nolunt impugnare tentantia, flendo tergerent vel commissa! utinam mala sua saltem perpetrata cognoscerent, atque sterili ficulneae cophinum stercoris, id est infructuosae menti pinguedinem lamentationis admoverent! |
14 | [Vet. XV] . 37. Malum quod agimus oculo mentis obicem ponit.---Sed habet hoc plerumque humanus animus proprium, quod mox ut in culpam labitur, a sui adhuc longius cognitione separetur. Hoc ipsum namque malum quod agit menti se obicem ante oculum rationis interserit. Unde fit ut anima prius voluntariis tenebris obsessa postmodum bonum iam nec quod quaerat agnoscat. Quanto enim magis malis adhaeret, tanto minus intelligit bona quae perdit. Lux quippe veritatis quia subtiliter reproborum culpas examinat, quo habita negligitur, eo permittit districtius iudicans, ut nec amissa requiratur; et cum ab actu repellitur, fugit a sensu, ut cuius quasi facies in opere contemnitur, eius per recordationem iam nec terga videantur. Hinc itaque est quod reprobi subiecti flendis sceleribus gaudent, de quibus per Salomonem dicitur: Qui laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis . Hinc est quod lacrymarum causas tripudiantes peragunt; hinc est quod mortis suae negotium ridentes exsequuntur. Unde hic quoque apte subiungitur: |