monumenta.ch > Gregorius Magnus > 12
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, XI . <<<     >>> XIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, CAPUT XII

1 VERS. 6.---In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terrae, vel super glaream.
2 [23. ] Haeretici latebris et instabilitate sunt insignes.---Torrentes dicimus rivos qui aquis hiemalibus colliguntur, qui certis etiam temporibus arescunt. Iure itaque inventores perversorum dogmatum torrentes vocantur, quia a calore charitatis frigidi, quasi in torpore temporis hiemalis excrescunt, quia non perpetua plenitudine profluunt, sed Catholicorum allegationibus [Al., quasi aestibus solis.] quasi aestivis solibus exsiccantur. Et quidem inventores perversorum dogmatum contra sanctam Ecclesiam exorti, fervore iam veritatis exstincti sunt, sed tamen eorum discipuli ea quae illi docuerunt tenere ac defendere [Gemet., conantur.] non desistunt. Hi ergo qui illorum sequuntur errores, in desertis torrentium habitant, id est in eorum praedicatione confidunt, quorum eloquia Catholicorum iam responsione et ratiocinatione siccata sunt. [Vet. XI.] Quid vero aliud cavernas terrae quam occultas haereticorum praedicationes accipimus? Sic enim haeretici inter se clandestinis conventiculis coeunt, ut errori suo reverentiam, quam ex ratione non valent, praebeant ex occultatione, et infirmis animabus pravitatis sermo tanto reverendus appareat, quanto secretus. Unde apud Salomonem mulier ex typo haereseos [Germ., vadit dicens.] suadet dicens: Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior [Prov. IX, 17]. Quae occulta scilicet praedicamenta detestatur Veritas, dicens: Si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut ecce illic, nolite credere. Et rursum: Si dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire: ecce in penetralibus, nolite credere. Sicut enim [In utroque Laud. et in aliis vetustioribus Cod., fulgor.] fulgur exit ab Oriente, et paret usque in Occidentem, ita erit et adventus Filii hominis [Matth. XXIV, 23, 26]. Hoc itaque illic in penetralibus, quod hic dicitur in cavernis. In cavernis ergo haeretici habitant, quia plerumque errorem suum secretis praedicationibus occultant, ut quo se doctioribus prudentioribusque non indicant, eo ad se vehementius imperitos trahant. Unde bene etiam subinfertur: Vel super glaream. Glaream quippe illos minutissimos lapides dicimus [In Editis, quos aqua pluvialis. Mss. Vindoc., Germ., Turon., Laudun., Norm., etc., habent fluvialis.] quos aqua fluvialis trahit. Doctores igitur perversorum dogmatum super glaream habitant, quia illas hominum mentes trahunt, quae nulla gravitatis stabilitate solidantur, quas velut de loco semper ad locum flumina errorum ducunt. Unde et praedicator egregius, cum auditores suos non temporaliter duci, sed forti cuperet gravitate solidari, admonuit dicens: Ut iam non simus parvuli fluctuantes, nec circumferamur omni vento doctrinae [Ephes. IV, 14]. Sancta itaque Ecclesia ab adversariis ad modicum depressa, cum sibi audaces errantium mentes insultare conspexerit; quae eorum conversatio fuerit, ad memoriam reducit, dicens: In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terrae, vel super glaream. Quia enim eorum perversa praedicatio, amisso igne charitatis, ex frigore mentis convaluit, profecto in torrentium desertis habitavit. Quia vero aperta et libera non fuit, in cavernis latuit. Quia autem plebem non fixam, sed mobilem tenuit, non super petram, sed super glaream mansit; de quibus adhuc subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.58v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik