2 | [21. ] Sola temporalia lucra quaerunt.---Arbor namque iuniperi pro foliis punctiones habet. Sic quippe sunt hirsuta quae profert, ut spinis similia contrectantem pungere valeant. Spina vero est omne peccatum, quia dum trahit ad delectationem, quasi pungendo lacerat mentem. Unde iusti voce et poenitentis dicitur: Conversus sum in aerumna mea dum confringitur spina , quia scilicet mens ad lamentum vertitur, ut peccati punctio poenitendo frangatur. In translatione vero alia non confringi, sed configi spina perhibetur, quod videlicet ab eodem sensu non dissonat, quia poenitentis animus ad luctum ducitur, dum perpetrata culpa in memoria fixa retinetur [Vet. X]. Quid ergo per radicem iuniperi nisi avaritia designatur, ex qua peccatorum omnium spinae producuntur? De qua per Paulum dicitur: Radix omnium malorum est cupiditas . Ipsa quippe latenter oritur in mente, sed punctiones peccatorum omnium patenter producit in opere. Quas videlicet punctiones ab hac radice surgentes, statim praedicator egregius insinuat, cum subdit: Quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis [Ibid., 10]. Qui enim multos dolores dixit, quasi nascentes innotuit ex hac radice punctiones. In iuniperis ergo peccata, in radice vero iuniperorum quid aliud quam avaritiam, id est, materiam intelligimus peccatorum? Quia igitur plerumque haeretici sola in verbis suis exteriora lucra sectantur, nec ignorant quia perversa astruunt, sed erroris praedicamenta non deserunt, dum sumptus percipere quasi doctorum volunt, bene de eis sancti viri nunc voce dicitur: Et radix iuniperorum erat cibus eorum, quia dum totis mentis suae sensibus avaritiam cogitant, quasi eo alimento vescuntur, de quo nasci procul dubio peccatorum sequentium punctiones solent. Qui si quando in sacro eloquio quaedam quasi prudenter inveniunt, quae dum non intelligunt, pro suis esse assertionibus suspicantur, mox miseris auditoribus suis, quorum non animas, sed substantias appetunt, haec vociferantes apsergunt. Unde congrue subinfertur: |