monumenta.ch > Gregorius Magnus > 8
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, VII. <<<     >>> IX .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, CAPUT VIII [Rec. X].

1 VERS. 3.---Egestate et fame steriles.
2 [18. ] Curiose divina scrutantes, egestate et sterilitate laborant.---Omnes haeretici, dum in sacro eloquio plus secreta Dei student perscrutari [Bellov., quam acceperunt.] quam capiunt, fame sua steriles fiunt. Neque enim ea quaerunt ex quibus semetipsos ad humilitatem erudiant, mores in tranquillitate disponant, patientiam servent, longanimitatem exhibeant; sed ea solummodo quae eos doctos atque loquaces demonstrent, illa scire appetunt ex quibus singulariter eruditi videantur. Plerumque enim audacter de natura divinitatis tractant, cum semetipsos miseri nesciant. Egestate ergo ac fame sua steriles fiunt, quia ea perscrutari desiderant, ex quibus bonae vitae germina non producant. Ultra se quippe sunt quae perscrutantur, dumque ad hoc tendunt quod comprehendere nequeunt, ea cognoscere negligunt ex quibus erudiri potuerant. Quam bene eorum audaciam praedicator egregius refrenat, dicens: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem [Rom. XII, 3]. Hinc Salomon ait: Prudentiae tuae pone modum [Prov. XXIII, 4]. Hinc rursum dicit: Mel invenisti, comede quod sufficit tibi, ne forte [Norm., satiatus.] saturatus evomas illud [Prov. XXV, 16]. Dulcedinem quippe spiritalis intelligentiae qui [Bellov., qui ultra comedit quam capit.] ultra quam capit comedere appetit, etiam quod comederat evomit, quia dum summa intelligere ultra vires quaerit, etiam quae bene intellexerat amittit. Hinc rursum dicit: Sicut qui mel multum comedit, non est ei bonum, sic qui [Plerique, scrutator.] perscrutator est maiestatis, opprimetur a gloria [Ibid., 27]. Gloria quippe invisibilis conditoris, quae moderate inquisita nos erigit, ultra vires perscrutata premit. Itaque haeretici, quia de [Ita Corb., Germ., Norm., Turon., Laud. ac vet. Ed. Magis placuit recent. Edit., de sublimitate intelligentiae; quae lectio est Germ.] sublimi intelligentia quanto amplius repleri ambiunt, tanto amplius inanescunt, bene de eis dicitur: Egestate et fame steriles. Immoderatis namque ausibus cognitionis supernae scientiam quo plus appetunt, plus amittunt.
3 [Vet. IX.] [ 19. ] Humiles coelestia intelligunt, aut non intellecta venerantur.---At contra, hi qui in sancta Ecclesia veraciter sunt humiles, et veraciter docti, norunt de secretis coelestibus et quaedam considerata intelligere, et quaedam non intellecta venerari, ut et quae intelligunt veneranter teneant, et quae necdum intelligunt humiliter exspectent. Unde nobis per Moysen dicitur: Ut comedentes agnum, quidquid de eo reliquum fuerit igni comburamus [Exod. XII, 10]. Agnum quippe comedimus, cum multa dominicae humanitatis intelligendo recondimus in ventrem mentis. Ex quo quaedam nobis remanent, quae comedi nequeunt, quia multa adhuc de illo restant, quae intelligi nequaquam possunt. Quae tamen igne comburenda sunt, quia ea quae capere de illo non possumus, humiliter sancto Spiritui reservamus. Quae plerumque humilitas ea etiam electorum sensibus aperit, quae ad intelligendum impossibilia esse videbantur. Nam perversae haereticorum mentes dum sibi superbe intellectum tribuunt, quasi certas dare sententias etiam de incognitis praesumunt. Unde fit ut ipsa eos elatio, quae intus apud semetipsos elevat, a veritate foras repellat, vixque in dictis Dei exteriora capiant, qui se secreta spiritalia penetrasse singulariter putabant. Unde hic quoque subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.57v