monumenta.ch > Gregorius Magnus > 5
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, IV . <<<     >>> VI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, CAPUT V [Rec. VII].

1 IBID.---Cumque sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen moerentium consolator.
2 [12. ] Christus in nobis sedens quasi rex moerentes consolatur. Idem praestat Ecclesia.---Quasi rex Dominus sedet in corde, quia circumstrepentes regit animorum motus in nostra cogitatione. In mente quippe quam inhabitat, dum torpentia excitat, inquieta frenat, frigida accendit, accensa moderatur, emollit rigida, fluxa restringit; ex ipsa hac diversitate cogitationum quasi quidam illum exercitus circumstat. Sive certe quasi rex sedet circumstante exercitu, quia praesidentem illum mentibus electorum circumstat turba virtutum. Qui etiam moerentium consolator est, ex ea promissione qua dicit, Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur [Matth. V, 5]. Et rursus, Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum; et gaudium vestrum nemo tollet a vobis [Ioan. XVI, 22]. Ea vero quae de sanctae Ecclesiae capite diximus, nil obstat, si ad vocem quoque eiusdem Ecclesiae referamus. In ea quippe ordo doctorum quasi rex praesidet, quem fidelium suorum turba circumstat. Quae scilicet multitudo fidelium recte quoque exercitus dicitur, quia in procinctu bonorum operum indesinenter quotidie contra tentationum bella praeparatur. [Vet. V.] Corda quoque moerentium sancta Ecclesia consolatur, [Laud., Germ. et Norm., dum per praesentis peregrinationis aerumnam. Corb. Germ., dum in praesentis peregrinationis aerumna.] dum praesentis peregrinationis aerumna afflictas mentes electorum pensat, et has aeternae patriae [Turon., consolatione.] promissione laetificat. Considerat etiam quod cogitationes fidelium divino sint timore percussae; et quos de Deo conspicit districta audisse ut timeant, agit quoque quatenus et mansuetudinem pietatis eius audiant ut praesumant.
3 [13. ] Spem miscet et metum, ne incaute de misericordia confidamus, aut desperate iustitiam timeamus.---Sic namque sancta Ecclesia fidelibus suis de pietate et iustitia Redemptoris in praedicationis serie spem miscet et metum, quatenus nec incaute de misericordia confidant, nec desperate iustitiam timeant. Nam verbis sui capitis formidantes refovet, dicens: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum [Luc. XII, 32]. Atque iterum praesumentes terret cum dicit: Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem [Marc. XIV, 38]. Rursum formidantes refovet, dicens: Gaudete quia nomina vestra scripta sunt in coelo [Luc. X, 20]. Sed in semetipsis praesumentes deterret, cum ait: Videbam satanam sicut fulgur de coelo cadentem [Ibid., X, 18]. Formidantes refovet, cum dicit: Oves meae vocem meam audiunt; et ego cognosco eas, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis; et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea [Ioan. X, 27]. Sed in semetipsis praesumentes deterret, dicens: Dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi [Matth. XXIV, 24]. Formidantes refovet, dicens: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit [Ibid., 13]. Praesumentes deterret, dicens: Cum venerit Filius hominis, putas inveniet fidem in terra [Luc. XVIII, 8]? [Idem Codex cum duob. Laud., Val. Cl. et Norm., metuens relevatur . . . . . terretur praesumens. Corb. Germ. et Germ., metuens refovetur . . . . . terretur praesumens.] Metuentes refovet, cum latroni dicit: Hodie mecum eris in paradiso [Luc. XXIII, 43]. Sed terret praesumentes, dum Iudas ex apostolatus gloria in tartarum labitur. De quo per sententiae definitionem dicitur: Duodecim vos elegi, et unus ex vobis diabolus est [Ioan. VI, 70]. Formidantem refovet, cum dicit: Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum, nunquid revertetur [Corb. Germ., Norm., Bellovac., Laud., ita habent cum vet. Ed. Gilot. In Vatic. et Gussanv. legitur ad eum.] ad eam ultra? Nunquid non contaminata, et polluta erit mulier illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus [Deest tuis in 1 Laud., Corb. Germ., Norm. ac aliis.] tuis multis; tamen revertere ad me, dicit Dominus [Ierem. III, 1]. Sed praesumentem deterret, cum dicit: Quid clamas super contritione tua? insanabilis est dolor tuus [Ierem. XXX, 12]. Formidantem refovet, dicens: Ergo saltem amodo voca me: pater meus, dux virginitatis meae tu es [Ierem. III, 4]. Sed praesumentem deterret, dicens, Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua [Germ., Utic., Beccensis, Corb. Germ., Cethaea.] Chetea [Ezech. XVI, 3]. Formidantem refovet, cum ait: Revertere, adversatrix Israel, et non avertam faciem meam a vobis, quia sanctus ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum [Ierem. III, 12]. Sed praesumentem deterret, cum prophetam suum ab intercessione prohibet, dicens: Non assumas pro eis laudem et orationem, [In Vulgatis, quia non exaudiam clamorem eorum in tempore. Inhaesimus Mss. Turon., Vindoc., Bellov., duob. Laud., omnibus Norm., Germ. et Corb. Germ.] quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me in tempore afflictionis, quia si steterint coram me Moyses et Samuel, non est anima mea ad populum istum [Ierem. VII, 16]. [Rec. VIII.] Sancta itaque Ecclesia auditorum suorum mentem et de misericordiae benignitate sublevat, et de iudicii districtione perturbat, quatenus in praedicatione sua dum bene utrumque permiscet electi eius nec de exhibita iustitia praesumant, nec de praeterita iniquitate desperent.
4 [14. ] In bonis pastoribus sociantur benignitas et auctoritas, misericordia et disciplina.---Sed hoc quod ait: Cum sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen moerentium consolator; sciendum nobis est quod valde lectorem aedificare etiam iuxta historiam potest, si perpendat quomodo bonis rectoribus permista sit et regendi auctoritas, et benignitas consolandi. Ait enim: Cumque sederem quasi rex circumstante exercitu, ecce auctoritas regiminis: Eram tamen moerentium consolator; [Germ. et Turon., ecce mysterium. 2 Laud. habet utramque lectionem.] ecce ministerium pietatis. [Vet. VI.] Disciplina enim [Dist. 45, cap. Disciplina] vel misericordia multum destituitur, si una sine altera teneatur. Sed circa subditos suos inesse rectoribus debet [In duobus Germ., 2 Laud., Vindoc., Turon., Norm., et iuste consulens.] et iuste consolans misericordia, et pie saeviens disciplina. Hinc est quod semivivi illius vulneribus, qui a Samaritano in stabulum ductus est, et vinum adhibetur et oleum [Luc. X, 33, 34], ut per vinum mordeantur vulnera, per oleum foveantur, quatenus unusquisque qui sanandis vulneribus praeest, in vino morsum districtionis adhibeat, in oleo mollitiem pietatis; per vinum mundentur putrida, per oleum sananda foveantur [Eadem fere scribit epist. 25, lib. I.]. Miscenda est ergo lenitas cum severitate, faciendumque quoddam, ex utraque temperamentum, ut neque multa asperitate exulcerentur subditi, neque nimia benignitate solvantur. Hoc nimirum illa tabernaculi arca significat, in qua cum tabulis virga simul, ac manna est [Hebr. IX, 4], quia cum Scripturae sacrae scientia est in boni rectoris pectore, si est virga districtionis, sit et manna dulcedinis. Hinc etiam David ait: Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt [Psal. XXII, 4]. Virga etenim percutimur, et baculo sustentamur. Si ergo est districtio virgae quae feriat, sit et consolatio baculi quae sustentet. Sit itaque amor, sed non emolliens; [Al., sit rigor. In Germ., Bellov., Corb. Germ., Turon., Vindoc., etc., legitur, sit vigor.] sit vigor, sed non exasperans; sit zelus, sed non immoderate saeviens; sit pietas, sed non plus quam expediat parcens. Intueri libet in Moysi pectore misericordiam cum severitate sociatam. Videamus amantem pie, et districte saevientem. Certe cum Israeliticus populus ante Dei oculos pene inveniabilem contraxisset offensam, ita ut eius rector audiret: Descende, peccavit populus tuus [Exod. XXXII, 7]; ac si ei divina mox diceret: Qui in tali peccato lapsus est, iam meus non est, atque subiungeret: Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam; ille semel et iterum pro populo cui praeerat obicem se ad impetum Dei irascentis opponens, ait: Aut dimitte eis hanc noxam; aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti [Ibid. XXXII, 32]. Pensemus ergo quibus visceribus eumdem populum amavit, pro cuius vita de libro vitae deleri se petiit. Sed tamen iste, qui tanto eius populi amore constringitur, contra eius culpas pensemus quanto zelo rectitudinis accendatur. Mox enim [Deest, ut, in Germ., 2 Laud., Corb. Germ. et aliis non paucis.] ut petitione prima, ne delerentur, culpae veniam obtinuit, ad eumdem populum veniens, ait: Ponat vir gladium [Deest, suum, in Germ., Corb. Germ. et plerisque.] suum super femur suum. Ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum. Cecideruntque in die illo quasi viginti tria millia hominum [Ibid., XXXII, 27]. Ecce qui vitam omnium etiam cum sua morte petiit, paucorum vitam gladio exstinxit. Intus arsit igne amoris, foris accensus est zelo severitatis. Tanta fuit pietas, ut se pro illis coram Domino morti offerre non dubitaret; tanta severitas, ut eos quos divinitus feriri timuerat, ipse iudicii gladio feriret. Sic amavit eos quibus praefuit, ut pro eis nec sibi parceret; et tamen delinquentes sic persecutus est, quos amavit, ut eos etiam Domino parcente prosterneret. Utrobique legatus fortis, utrobique mediator admirabilis, causam populi apud Deum precibus, causam Dei apud populum gladiis allegavit. Intus amans, divinae irae supplicando obstitit; foris saeviens, culpam feriendo consumpsit. Succurrit citius omnibus, ostensa morte paucorum. Et idcirco omnipotens Deus fidelem famulum suum citius exaudivit agentem pro populo, quia vidit quid super populum acturus esset ipse pro Deo. In regimine ergo populi utrumque Moyses miscuit, ut nec disciplina deesset misericordiae, nec misericordia disciplinae. Unde hic quoque iuxta utramque virtutem dicitur: Cumque sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen moerentium consolator. Sedere quippe circumstante exercitu, vigor est ac disciplina regiminis; moerentium vero corda consolari, ministerium pietatis. Sed quia inter haec necesse est ut expositionis sermo ad spiritalem intelligentiam recurrat, sancta Ecclesia, ab adversariis suis extremis temporibus pressa, reminiscitur transacti iura regiminis; reminiscitur et quanta afflictis exhibuerit beneficia pietatis. Cuius videlicet disciplina et misericordia tunc a levibus irridetur. Unde et subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.55r

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, IV . <<<     >>> VI .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 5

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik