2 | [11. ] In carnalium corde Christus ultimus sedet, in corde iustorum primus.---Quia in corde reproborum priori loco actiones carnis sunt, et posteriori actiones animae, in eorum procul dubio cogitationibus Christus non primus, sed ultimus sedet. Sed electi quique quia ea prae omnibus quae aeterna sunt cogitant, et posteriori cura, ac minima, si qua sunt temporalia disponunt, quibus et magistra voce Veritatis dicitur: Quaerite primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur vobis , in eorum corde Dominus primus sedet. Ubi apte praemittitur: Si voluissem ire ad eos. Quia enim, sicut scriptum est , omnia operatur secundum consilium voluntatis suae; non secundum nostrum meritum, sed quia ipse ita vult, visitatione sua nos Dominus illustrat. Itaque et cum vult venit; et cum venerit, primus sedet, quia et adventus eius in corde nostro gratuitus est, et appetitus eius desiderii, in cogitatione nostra aequalis caeteris desideriis non est. Sequitur: |