monumenta.ch > Gregorius Magnus > 3
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, II. <<<     >>> IV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, CAPUT III [Rec. III].

1 VERS. 24.---Si quando ridebam ad eos, non credebant, et lux vultus mei non cadebal in terram.
2 [6. ] Praelatus sic se gravem exhibeat, ut non sit odiosus; sic hilarem, ut vilis non sit.---Hoc si iuxta historiae verba percipimus, credi necesse est quod vir sanctus talem se exhibuerit subditis, ut etiam ridens timeri potuisset. Sed cum superius patrem se pauperum, viduarum vero consolatorem fuisse perhibet, magna valde discretione res indiget, quomodo in tanto terrore regiminis, tanta quoque affuerit lenitas, et mansuetudo pietatis. Sine magna enim benignitatis lenitate non fuit hoc, quod se patrem pauperum et viduarum consolatorem dicit. Sed rursum sine magna severitate non potuit etiam ridens timeri. Qua in re quid aliud docemur, nisi quod talis debet esse dispensatio regiminis, ut is qui praeest ea se circa subditos mensura moderetur, quatenus et arridens timeri debeat, et iratus amari? ut eum nec nimia laetitia vilem reddat, nec immoderata severitas odiosum. Saepe enim subiectos frangimus, dum plus iusto [Turon., Ebroic. et alii Norm., rigorem, et infra, rigor iam inest.] vigorem iustitiae tenemus. Qui profecto vigor iam iustitiae non erit, si se sub iusto moderamine non custodit. Et saepe a disciplinae metu resolvimus subditos, si nostro regimini hilaritatis frena laxamus, quia dum nos quasi licenter laetos aspiciunt, audacter ipsi ad illicita resolvuntur. [Vet. III.] Sed ut rectoris vultus etiam laetus debeat timeri, necesse est ut ipse vultum sui conditoris sine cessatione timeat. Illi etenim menti difficile de laetitia creditur, quae quod se pro amore Domini continue affligat a subditis scitur. Qui enim incessanti aestu spiritalis desiderii superna appetit, [Ita Gemet., Utic. et al. Mss. In Editis, valde de ea. In Corb. Germ., Quae enim . . . . . valde de ea.] valde de eo in dubium venit hoc, quod aliquando ante homines hilarescit. Unde et isdem beatus Iob non longe post dicturus: Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum [Iob. XXXI, 23]. Sic quippe metuebat iudicem suum, [Nonnulli Ed., quasi tumentes. Alii, quasi imminentes. Lectioni nostrae suffragantur quotquot nobis suppetunt Mss.] quasi subimminentes impetus fluctuum, iamiamque moriturus. Cuius ergo [Germ., Corb. Germ. et Gemet., ita mentem moeror.] in mentem moeror divini timoris infuderat, recte hilaritati illius subditi non credebant, quia cogebantur ridenti non credere, cuius cor in timore conditoris noverant quam continua moestitia tenebat.
3 [7. ] Lux nostra in terram cadit, cum terrena concupiscimus.---Hoc quoque iuxta historiam non inconvenienter accipitur, quod protinus subinfertur: Et lux vultus mei non cadebat in terram. [Rec. IV.] Scriptum quippe est: Oculi stultorum in finibus terrae [Prov. XVII, 24]. Rursumque per eumdem Salomonem dicitur: Oculi sapientis in capite eius [Eccle. II, 14]. Paulus quoque ait: Caput viri Christus [I Cor. XI, 3]. Oculi ergo sapientis in capite eius sunt, dum Redemptoris sui semper opera quae imitari debeat, contemplatur. Lux ergo vultus eius in terram non cecidit, quia ea quae terrena sunt per concupiscentiam non aspexit.
4 [8. ] Sancti nunquam securi sunt. Grave periculum est incauta securitas.---Sed quia superficiem historiae sub brevitate discussimus, quid in his de intellectu mystico lateat [2 Laud., inquiramus, cui lectioni aliam addit, perpendamus.] perpendamus. Unam esse personam Christum et Ecclesiam plerumque iam diximus, et saepe vox capitis ad vocem corporis, saepe vox corporis ad vocem capitis transit. Qui enim sunt in carne una, nil obstat ut conveniant etiam in voce una. Dicat ergo ex voce capitis de electis suis, dicat Ecclesia: Si quando ridebam ad eos, non credebant. Ridere etenim Dei est sanctorum vias prosequenti favore prosperari, sicut de his quoque per usum dicitur, quos in hoc saeculo felicitatis blandimenta comitantur: Arrisit illis tempus. Unde e contrario, ira appellatur Domini, a bonis actionibus infirmari, sicut scriptum est: Ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta [Psal. II, 12]. Si igitur irasci Dominus perhibetur, cum viam iustitiae homines perdunt, recte arridere Dominus dicitur, cum bona nostra opera favor gratiae supernae comitatur. [Res. V.] Sed electi quique quandiu in hac vita sunt, securitatis sibi confidentiam non promittunt. Horis enim omnibus contra tentamenta suspecti, occulti hostis insidias metuunt, [Norm., qui etiam si tentationes cessant . . . . . suspectione turbantur. Nostri Mss. ubique habent suspectio, suspectionem, pro suspicio suspicionem. Verum quae sanctus Gregorius hic docet de vigilantia, insinuat alibi, maxime l. VI, epist. 22, iuxta antiquum epistolarum ordinem.] qui etiam tentatione cessante, vel sola graviter suspicione turbantur. Nam saepe multis grave periculum incauta securitas fuit, ut callidi hostis insidias non tentati, sed iam prostrati cognoscerent. Vigilandum quippe semper est, ut mens continue sollicita nunquam relaxetur intentione superna, ne laboriosa deserens, in cogitationibus fluxis, quasi in quibusdam mollibus stramentis iacens, venienti corruptori diabolo mens se resoluta prostituat. Semper vero est ad certamen adversarii erigendus animus; semper contra occultas insidias cautela providenda. Hinc etenim Habacuc propheta ait: Super custodiam meam stabo [Hab. II, 1]. Hinc rursum scriptum est: Statue tibi speculam; pone tibi amaritudines, qui evangelizas Sion [Ierem. XXXI, 21]. Hinc per Salomonem dicitur: Beatus vir qui semper est pavidus; qui autem mentis est durae, corruet in malum [Prov. XXVIII, 14]. Hinc iterum dicit: Uniuscuiusque ensis super femur suum, propter timores nocturnos [Cant. III, 8]. Nocturni quippe timores sunt insidiae tentationis occultae. Ensis autem super femur est custodia vigilans, carnis illecebras premens. Ne ergo nocturnus timor, id est occulta et repentina tentatio subrepat, semper necesse est ut lemur nostrum superpositus custodiae ensis premat. [Vet. IV.] Sancti etenim viri sic de spe certi sunt, ut tamen semper sint de tentatione suspecti; quippe quibus dicitur: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore [Psal. II, 11], ut et de spe exsultatio, et de suspicione nascatur tremor. Quorum voce iterum Psalmista dicit: Laetetur cor meum, ut timeat nomen tuum [Psal. LXXXV, 11]. [Corb. Germ., Bellov., Germ. et Norm., qui notandum quod. 2 Laud., ubi notandum.] Qua in re notandum quod non ait: Laetetur ut securum sit, sed, Laetetur ut timeat. Meminerunt namque, quamvis eorum actio prosperetur, quia adhuc in hac vita sunt; de qua per eumdem Iob dicitur: Tentatio est vita humana super terram [Iob. VII, 1]. Meminerunt rursum quod scriptum est: Corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem [Sap. IX, 15]. Meminerunt et metuunt, et certitudinem sibi in se promittere non praesumunt; sed positi inter gaudium spei, et tentationis metum, confidunt, et timent; confortantur, et titubant; [Germ., Turon., Vind., Corb. Germ., duo Laud., Val. Cl., omnes Norm. ita habent, non certificantur, ut legitur in Ed.] certiorantur, et suspecti sunt. Bene ergo per vocem electi membri sub figura nostri capitis dicitur: Si quando ridebam ad eos, non credebant, quia Redemptori nostro quasi arridenti non credimus, dum multis iam eius donis testantibus, et gratiam favoris eius accipimus, et tamen adhuc sub eius iudicio de nostra infirmitate titubamus.
5 [9. ] S. Paulus iam ad tertium coelum raptus a timore liber non fuit.---Videamus qualiter Paulo et arridetur iam per supernam gratiam, et ipse adhuc quasi non credit per suspicionis metum. Iam e coelo illi Dominus loquens, eiusque interius oculos aperiens, exterius claudens, potentiam suae maiestatis ostenderat [Act. IX, 4]; iam de eo Ananiae dixerat, Vas electionis mihi est [Ibid. IX, 15], iam ad tertium coelum super se raptus fuerat [II Cor. XII, 2]; iam in paradisum ductus arcana verba quae dicere non posset audierat; et tamen adhuc timidus dicit: Castigo corpus meum, [2 Laud., et servituti redigo.] et in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans ipse reprobus efficiar [I Cor. IX, 27]. Ecce arridenti sibi divinae gratiae et iam credit per spem, et necdum tamen credit per securitatem. Nam quia bene haec verba Redemptoris nostri vocibus congruunt, etiam subiuncta testantur, cum dicitur: Et lux vultus mei non cadebat in terram. Quid namque terra, nisi peccator vocatur, cui prima sententia dictum est: Terra es, et in terram ibis [Genes. III, 19]? Lux ergo vultus Domini in terram nequaquam cadit, quia visionis eius claritas peccatoribus non apparet. Scriptum namque est: Tollatur impius, ne videat gloriam Dei [Isai. XXVI, 10]. Quasi enim lux in terram caderet, si in extremo iudicio veniens, [Al., maiestatem claritatis.] claritatem maiestatis suae peccatoribus aperiret.
6 [10. ] Infirmis fortia non praedicanda.---Quod si haec verba ex sanctae Ecclesiae voce suscipimus, non incongrue intelligere poterimus lucem vultus eius in terram non cadere, quia occupatis in terrenis actionibus [Norm., vitat summa. Ita etiam Germ. et 2 Laud.] vetat summa contemplationis suae mysteria praedicare. Dici enim [1 Laud., infimis.] infirmis fortia prohibet, ne dum incapabilia audiunt, praedicationis verbis quibus sublevari debuerant opprimantur. Lux quippe ipsa corporea, quae oculos sanos irradiat, infirmos obscurat; et dum lippientibus oculis claritati solis intenditur, plerumque eis caecitas ex luce generatur. Sancta itaque Ecclesia oppressa persecutionis tempore, memor autem praeteritae discretionis suae, dicat: Lux vullus mei non cadebat in terram. Sed quia ex eius capite haec verba intelligere coepimus, in ipso adhuc quod sequitur exsequamur. Nam subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.53v

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, II. <<<     >>> IV .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 3

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik