monumenta.ch > Gregorius Magnus > 2
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, I. <<<     >>> III .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, CAPUT II.

1 CAP. XXIX, VERS. 21-23.---Qui me audiebant, exspectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum. Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum. Exspectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant, quasi ad imbrem serotinum.
2 [2. ] Fideles Ecclesiam docentem audiunt, eius verba secuturi, non iudicaturi.---Hanc etenim apud beatum Iob fuisse subiectorum reverentiam indubitanter credimus. Sed, sicut iam saepe diximus, sancta Ecclesia, haereticorum vel carnalium tribulationibus pressa, praeteritorum reminiscitur temporum, in quibus omne quod ab ea dicitur cum metu a fidelibus auditur, et adversariorum suorum proterviam deplorans, dicit: [Rec. II.] Qui me audiebant, exspectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum. Ac si aperte dicat: Non ut hi protervi ac tumidi, qui dum veritatis verba suscipere renuunt, praedicationis meae sententias quasi docendo praecurrunt. Cuius nunc discipuli intenti ad eius consilium tacent, quia verba eius non audent impugnare, sed credere. Ut enim proficere ex ipsis possint, ea procul dubio non iudicaturi, sed secuturi audiunt.
3 [3. ] Eius doctrinae nihil addunt. Secus haeretici.---De quibus recte subiungitur: Verbis meis addere nihil audebant, quia nimirum tunc haeretici cum contra hanc libertate pessima fuerint effrenati, dictis eius addere aliquid praesumunt, cum praedicamentorum eius rectitudinem quasi emendare moliuntur, Quae adhuc de bonis auditoribus subdit: Et super illos stillabat eloquium meum.
4 [4. ] Praedicatores ad auditorum captum debent se contrahere.---In hac stillatione eloquii quid aliud quam mensura sanctae praedicationis accipitur? quia oportet ut exhortationis gratia singulis iuxta capacitatem ingenii conferatur. Per hoc ergo quod dicitur: Verbis meis addere nihil audebant, reverentia laudatur audientium. Per hoc vero quod subditur: Et super illos stillabat eloquium meum, indicatur dispensatio magistrorum. Debet enim subtiliter is qui docet perspicere, ne plus studeat quam ab audiente capitur praedicare. Debet enim ad infirmitatem audientium semetipsum contrahendo descendere, ne dum parvis sublimia, et idcirco non profutura loquitur, se magis curet ostendere quam auditoribus prodesse. [Vet. II.] Iubente autem Domino, non solum phialae ad mensam tabernaculi, sed etiam cyathi praeparantur [Exod. XXXVII, 16]. Quid enim per phialas nisi larga praedicatio, quid vero per cyathos nisi minima et tenuis de Deo locutio designatur? In mensa igitur Domini et phialae praeparantur et cyathi, quia videlicet in doctrina sacri eloquii, non solum exhibenda sunt magna et arcana quae debriant, sed etiam parva et subtilia quae quasi per gustum notitiam praestant. Huius ergo discretissimae dispensationis suae sancta Ecclesia extremis pressa temporibus reminiscatur, et dicat: Super illos stillabat eloquium meum.
5 [5. ] Eorum doctrinae tanquam pluviae serotinae excipiendae humiles os aperiunt.---Ubi apte quoque subiungitur: Exspectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum. Verba quippe sanctae praedicationis sicut pluviam sustinemus, cum vera humilitate ariditatem nostri cordis agnoscimus, ut potu sanctae praedicationis irrigemur. Unde Deo recte per Psalmistam dicitur: Anima mea sicut terra sine aqua tibi [Psal. CXLII, 6]. His doctrinae fluentis infundi propheta nos admonet, dicens: Sitientes, venite ad aquas [Isai. LV, 1]. Qui dum in extrema parte iam saeculi verba sanctae praedicationis accipimus, quasi ad imbrem serotinum os cordis aperimus. Nam si os in corde non esset, Psalmista non diceret: Labia dolosa in corde, et corde locuti sunt mala [Psal. XI, 3]. Os igitur cordis quia verbis intendimus ultimae praedicationis, hoc velut serotinis aperimus fluentis. Quae nimirum praedicatio ex eius ad nos sacrificio prodiit, qui per Psalmistam dicit: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum [Psal. CXL, 2]. Quia enim Redemptor noster iuxta mundi finem vim persequentium pertulit, semetipsum pro nobis sacrificium vespertinum dedit. De hoc imbre serotino alias scriptum est: Dabo vobis pluviam [Licet barbara videatur haec vox, ab ea tamen abstinendum esse non censuimus, quia in omnibus Mss. Corb. Germ., Norm., Laud., Turon., Vindoc., etc., reperitur; cuius loco in Germ. et in Ed. legitur, temporaneam, et in Ed. vet. Barthol. et Basil., temperaneam.] temporivam et serotinam [Ierem. V, 24]. Temporivam quippe pluviam dedit, quia electis suis priori tempore legis intellectum contulit. Serotinam quoque pluviam tribuit, quia praedicari diebus ultimis incarnationis suae mysterium fecit. Quod quia sancta Ecclesia quotidie annuntiare non desinit, ora cordis audientium velut ex imbre serotino infundit. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.53r

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, I. <<<     >>> III .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 2

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik