Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, CAPUT XXX.
1 | VERS. 20.---Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur. |
2 | [53. ] Ecclesia deflet filios quos ad veterem vitam redire cognoscit.---Subaudis dicebam. Superiori quippe sententiae coniungitur quod locutione continua subinfertur, cum ait: Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies. Ac deinde subiungitur: Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea. Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur. Cunctis vera scientibus liquet quod ad vetustam vitam vitia pertinent, virtutes ad novam. Hinc enim Paulus dicit: Exuentes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum . Hinc rursus ait: Vetus homo noster simul crucifixus est . Hinc Psalmista ex typo humani generis loquens, inter malignos spiritus deprehensus dicit: Inveteravi inter omnes inimicos meos . A fervore etenim mentis vel inter spiritales inimicos, vel inter carnales quosque proximos, ipso aliquo modo vivendi usu veterascimus, et assumptae novitatis speciem fuscamus. A qua tamen vetustate quotidie si studia circumspectionis invigilent, orando, legendo, bene vivendo renovamur, quia vita nostra dum lacrymis lavatur, bonis operibus exercetur, sanctis meditationibus tenditur, ad novitatem suam sine cessatione reparatur. Beatus igitur Iob sic sua narrat, ut nostra significet, quia sancta Ecclesia cum fideles suos conspicit ad vitae veteris culpas redire, eos quos novitatem mentis intuetur perdere, cogitur plorare. Praedicator quippe egregius discipulis suis dicit: Quae est enim nostra spes, aut gaudium, aut corona gloriae? nonne vos ante Dominum ? Sancta ergo Ecclesia quasi amissam gloriam deplorat, cum fideles suos ad vitam veterem redire considerat. Ait enim: Dicebam: Gloria mea semper innovabitur, quia eos quos in se novae vitae militare credidit, vetustis desideriis servire cognoscit. |
3 | [Vers. XXVIII.] [ 54. ] Quot significentur in sacris Scripturis, arcus nomine.---Arcus autem nomine in sacro eloquio aliquando malorum insidiae, aliquando dies iudicii, aliquando vero ipsa eadem sacra eloquia designantur. Per arcum quippe insidiae figurantur, sicut per Psalmistam dicitur: Intenderunt arcum suum, rem amaram . Per arcum quoque dies extremi iudicii designatur, sicut per eumdem rursum Psalmistam dicitur: Ostendisti populo tuo dura, potasti nos vino compunctionis; dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus . In arcu enim quanto longe trahitur chorda, tanto de eo districtior exit sagitta. Sic nimirum sic extremi iudicii dies quanto longe differtur ut veniat, tanto cum venerit de illo districtior sententia procedit. Idcirco autem diversis nunc cladibus percutimur, ut his correcti paratiores tunc inveniri valeamus. Unde illic praemissum est: Ostendisti populo tuo dura, flagella videlicet saeculi, quae secuturum gravius iudicii diem praecurrunt. Potasti nos vino compunctionis, ut terrena gaudia in lacrymas verterentur. Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus. Ac si aperte diceret: Hoc tempus misericordiae est, illud tempus iudicii erit. Per ista ergo huius temporis flagella significas quomodo tunc percussurus es quando non parcens iudicas, qui sic districte modo percutis quando parcis. |
4 | [55. ] Ipsa Script. sacra arcus est Ecclesiae.---Aliquando autem per arcum etiam sacra Scriptura signatur. Ipsa quippe arcus est Ecclesiae, ipsa arcus est Domini, de qua ad corda hominum sicut ferientes sagittae, sic terrentes sententiae veniunt. Unde recte quoque per Psalmistam dicitur: Arcum suum tetendit et paravit illum, et in ipso paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit . Arcum namque suum Dominus tetendit; quia cunctis peccatoribus per Scripturam sacram minas exhibuit. In quo arcu scilicet vasa mortis praeparat, quia secundum eloquii sui sententiam eos qui nunc corrigi negligunt reprobos damnat. In quo etiam sagittas suas ardentibus effecit, quia in eos quos per terrorem corrigit, accensas verborum sententias emittit. De hoc praedicatorum arcu per Isaiam dicitur: Cum sagittis et arcu ingrediuntur illuc , quia nimirum sancti apostoli ad feriendam gentilis vitae duritiam cum districtis verborum spiculis venerunt. Quid igitur hoc in loco arcus nomine nisi sacrum eloquium debet intelligi? In chorda etenim Testamentum Novum, in cornu vero Testamentum Vetus accipitur. In arcu autem dum chorda trahitur, cornu curvatur; sic in hoc eodem sacro eloquio dum Testamentum Novum legitur, duritia Testamenti Veteris emollitur. Ad eius namque spiritalia et blanda praecepta illius litterae se rigor inclinat, quia Testamentum Novum, dum quasi quodam bonae operationis brachio trahitur, in Testamento Veteri severitatis iura flectuntur. Nec indecenter dicimus chordam Testamento Novo congruere, quod de incarnatione dominica certum est exstitisse. Quasi ergo chorda trahitur, et cornua curvantur, quia dum in Testamento Novo incarnatio mediatoris agnoscitur, ad spiritalem intelligentiam rigor Testamenti Veteris inclinatur. Ait igitur sanctus vir: Dicebam: Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur. |
5 | [56. ] Hoc arcu recte utitur, qui divina eloquia intelligens, opere perficit.---Arcus in manu est Scriptura sacra in operatione. In manu etenim arcum tenet qui divina eloquia quae intellectu cognoscit operatione perficit. Instauratur ergo arcus in manu, dum quidquid de sacro eloquio studendo cognoscitur, vivendo completur. Hinc etiam Salomon dum fortes spiritalis pugnae describeret bellatores, ait: Omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi . Quid namque in divina Scriptura per gladium figuretur, Paulus aperuit, dicens: Et gladium spiritus, quod est verbum Dei . [Vet. XXIX.] Salomon autem non ait: Omnes habentes gladios, sed tenentes, quia videlicet verbum Dei non est mirabile solummodo scire, sed facere. Habet quippe, sed non tenet gladium, qui divinum quidem eloquium novit, sed secundum illud vivere negligit. Et doctus esse ad bella iam non valet, qui spiritalem quem habet gladium minime exercet. Nam resistere tentationibus omnino non sufficit, qui hunc verbi Dei tenere gladium male vivendo postponit. Sancta itaque Ecclesia, quae subsequenti persecutione deprimitur, malorum abundantiam et bonorum inopiam pensans, beati Iob vocibus damna sua praenuntiet, dicens: Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies. Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea. Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur. Quae videlicet cuncta considerans, nequaquam spe cassa fallebatur. Nam perfecti quique multos nunc eius conspiciunt adiutores, sed pensant procul dubio quod emergente persecutionis articulo, ex his plerique hostes illius fiunt, qui esse pacis tempore eius cives videntur. Non autem de omnibus ita desperant, sed tamen plerumque contingit ut hi de quibus maiorem fidei fiduciam habuerant, ipsi eiusdem fidei hostes atrociores fiant, ut eos tunc videant contra sacra eloquia agere, ex quorum se operatione crediderant haec eadem sacra eloquia ad praedicationis gratiam restaurare. Quae tamen tempora iam nunc inchoasse ingemiscimus, cum multos intra Ecclesiam positos cernimus, qui aut nolunt operari quod intelligunt, aut hoc ipsum quoque sacrum eloquium intelligere ac nosse contemnunt. A veritate etenim avertentes auditum, ad fabulas convertuntur, dum omnes quae sua sunt quaerunt, non quae sunt Iesu Christi . Scripta Dei ubique reperta opponuntur oculis, sed haec cognoscere homines dedignantur. Pene nullus quaerit scire quod credidit. Multitudo ergo bonorum praecedentium arcum suum destrui doleat, quae sacrum eloquium restaurari semper per studium subsequentium credebat. |