monumenta.ch > Gregorius Magnus > 29
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, XXVIII. <<<     >>> XXX.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, CAPUT XXIX.

1 IBID.---Et vos morabitur in messione mea.
2 [52. ] Eius messio rori gratiae tribuenda.---Subaudis, dicebam. Messio enim sanctae Ecclesiae non inconvenienter accipitur, cum perfectae animae a corporibus abstractae, velut maturae segetes a terra decisae, ad coelestia horrea [Corb. Germ., et duo Laud., demigrantur.] demigrant; quod quia non nostra virtute, sed coelesti gratia largiente agitur, bene ait: Et ros morabitur in messione mea. Ros namque desuper cadit, messis deorsum colligitur. Ergo ros moratur in messione, quia gratia desuper veniens agit ut digni simus qui de inferioribus colligamur. Ipsa quippe nos desuper infundente, fructum bonorum operum ferimus. Unde recte quoque per Paulum dicitur: Gratia Dei sum id quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit [I Cor. XV, 10]. Si enim [Norm., quaeratur vos desuper veniens, gratia. Corb. Germ. et Germ., si enim quaeramus ros desuper veniens.] quaeratur quid sit ros desuper veniens, ait: Gratia Dei sum id quod sum. Si intueamur messem sub rore crescentem, ait: Et gratia eius in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.51v