Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, CAPUT XXVII .
1 | VERS. 18.---Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies. |
2 | [48. ] Eius filii, si pace frui desiderant, in eius nido et sinu remaneant.---Quid hoc loco per nidi nomen exprimitur, nisi tranquilla quies fidei, qua unusquisque infirmus nutritur? Multitudo quippe illa bonorum, quae persecutionum temporibus fuerit deprehensa, nutrimentorum suorum dies quasi in nido, sic in loco quietis, explere se credidit. Nam nisi sancta Ecclesia infirmos quosque filios nunc in nido pacis enutriret, Psalmista non diceret: Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum, ubi reponat pullos suos . Iam quippe domum invenit sibi passer, quia aeternum coeli habitaculum noster Redemptor intravit. Et turtur invenit nidum, quia sancta Ecclesia amore conditoris affecta, crebris gemitibus utitur, et velut nidum sibi, id est pacatissimam fidei quietem construit, in qua crescentes filios quasi plumescentes pullos, quousque ad superiora evolent, charitatis gremio calefactos fovet. Igitur quia tunc erunt qui pacis tempore se ad superna migrare, id est a nido evolare crediderunt, eorum vox beati Iob voce praevenitur, cum ait: Dicebamque: In nidulo meo moriar. Quia vero hoc ipsum sibi pacis otium ex multorum dierum longitudine promittebant, recto subiungit, dicens: Et sicut palma multiplicabo dies. Palma enim tarde proficit, sed diu in viriditate subsistit. Cum multis autem difficultatibus sancta Ecclesia ad fidei statum venit, et pro collectione plurimorum in eiusdem fidei gloria diutius stare concupiscit. Sicut palma ergo multiplicare se dies credidit, quae, emergente subitae tentationis articulo, pacis suae gratiam et tarde a fidelibus adeptam, et citius ab infidelibus interceptam dolet. |
3 | [Vet. XXV.] 49. Cur iusti palmae comparantur.---Nec immerito iustorum vita palmae comparatur, quia scilicet palma inferius tactu aspera est, et quasi aridis corticibus obvoluta; superius vero et visu fructibus pulchra; inferius corticum suarum involutionibus angustatur, sed superius amplitudine pulchrae viriditatis expanditur. Sic quippe est electorum vita, despecta inferius, superius pulchra; in imo ista quasi multis corticibus obvolvitur, dum innumeris tribulationibus angustatur, in summo vero illa quasi pulchrae viriditatis foliis amplitudine retributionis expanditur. Habet quidem aliud palma quo a cunctis arborum generibus differt. Omnis namque arbor in suo robore iuxta terram vasta subsistit, sed crescendo superius angustatur, et quando paulisper sublimior, tanto in altum subtilior redditur. Palma vero minoris amplitudinis ab imis inchoat, et iuxta ramos ac fructus ampliori robore exsurgit; et quae tenuis ab imis proficit, vastior ad summa succrescit. Quibus itaque alia arbusta nisi terrenis mentibus inveniuntur esse similia, inferius vasta, superius angusta? quia nimirum omnes huius saeculi dilectores in terrenis rebus fortes sunt [Dist. 47, c. 3], in coelestibus debiles. Nam pro temporali gloria usque ad mortem desudare appetunt, et pro spe perpetua ne parum quidem in labore subsistunt. Pro terrenis lucris quaslibet iniurias tolerant, et pro coelesti mercede vel tenuissimi verbi ferre contumelias recusant; terreno iudici toto etiam die assistere fortes sunt, in oratione vero coram Domino vel unius horae momento lassantur. Saepe nuditatem, deiectionem, famem, pro acquirendis divitiis atque honoribus tolerant, et earum rerum se abstinentia cruciant ad quas adipiscendas festinant; superna autem laboriose quaerere tanto magis dissimulant, quanto ea retribui tardius putant. Hi itaque quasi aliarum arborum more deorsum vasti sunt, sursum angusti, quia fortes in inferiora subsistunt, sed ad superiora deficiunt. At contra ex qualitate palmarum designatur proficiens vita iustorum, qui nequaquam sunt in terrenis studiis fortes, et in coelestibus debiles; sed longius atque distantius studiosos se Deo exhibent quam saeculo fuisse meminerunt. Nam cum quibusdam per praedicatorem nostrum dicitur: Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestrae; sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem ; eorum procul dubio infirmitati condescenditur, ac si eis apertius diceretur: Si nequaquam amplius potestis, saltem tales estote in fructu bonorum operum, quales fuistis dudum in actione vitiorum, ne debiliores vos habeat sancta libertas charitatis, quos in carne validos habuit usus terrenae voluptatis. |
4 | [Vet. XXVI.] [ 50. ] Non vero palmae comparantur qui cum bene coeperint, minime perseverant.---Sunt vero nonnulli qui cum coelestia appetunt, atque huius mundi noxia facta derelinquunt, ab inchoatione sua quotidie inconstantiae pusillanimitate deficiunt. Quibus hos nisi arbustis reliquis similes dixerim qui nequaquam tales superius surgunt quales inferius oriuntur? Hi quippe ad conversionem venientes non tales quales coeperunt perseverant, et quasi more arborum inchoatione vasti sunt, sed tenues crescunt, quia paulisper per augmenta temporum patiuntur detrimenta virtutum. Sensim quippe in eis desideria superna languescunt; et qui robusta ac fortia proposuerant, debilia atque infirma consummant; dumque aetatis augmento proficiunt, quasi flexibiles crescunt. Palma vero, sicut dictum est, vastioris in summitate est quam esse coeperit quantitatis ex radice, quia saepe electorum conversio plus finiendo peragit quam proponit inchoando; et si tepidius prima inchoat, ferventius extrema consummat, videlicet semper inchoare se aestimat, et idcirco infatigabilis in novitate perdurat. Hanc scilicet iustorum constantiam propheta intuens, ait: Qui confidunt in Domino, mutabunt fortitudinem suam, assument pennas ut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient . Mutant quippe fortitudinem, quia fortes student esse in spiritali opere, qui dudum fuerant fortes in carne. Assumunt autem pennas ut aquilae, quia contemplando volant. Currunt et non laborant, quia velocibus magna celeritate praedicant. Ambulant et non deficiunt, quia intellectus sui velocitatem retinent, ut tardioribus condescendant. In cunctis vero bona quae accipiunt quanto aliis libenter accommodant, tanto ipsi incommutabiles in novitate perdurant; et qui tenues a radice inchoationis exeunt, fortes in culminis perfectione convalescunt. Dicat itaque beatus Iob ex persona sua, dicat ex voce sanctae Ecclesiae pro his quos pacis tempore ad se conversos habuerat, atque in bonis moribus perseveraturos credebat: Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies. Quasi enim palma multiplicare se dies credidit, quae mentes fidelium ad extremum usque robustiores exsurgere putabat. Cum enim multorum corda persecutionibus coeperint lassata mollescere, dolet iam in se quasi ad debilitatem tendere, quos mirabatur fortia proposuisse. Et quia mente semper spiritali scientiae intendit, recte subiungitur |