Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, CAPUT XXV.
1 | IBID.---Et causam quam nesciebam diligentissime investigabam. |
2 | [42. ] Etsi nulla bona opera negligenda, minora tamen potioribus postponi debent.---In quibus videlicet verbis pensanda sunt omnia quam distincte narrentur, quod nulla ab eo merces praetermittitur. Iustus quippe est in actionibus suis, pius in infirmitatibus proximorum, strenuus in negotiis pauperum. Qui enim aeternae retributionis bona cogitat, necesse est ut ad omnem se causam secuturae mercedis extendat. Hinc enim per Salomonem dicitur: Qui Deum timet, nihil negligit . Hinc etiam Paulus ait: Ad omne opus bonum parati . Sed inter haec sciendum est quia aliquando in actionibus nostris minora bona praetermittenda sunt pro utilitate maiorum. Nam quis ignoret esse boni operis meritum, mortuum sepelire? et tamen cuidam qui ad sepeliendum patrem se dimitti poposcerat dictum est: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos, tu autem vade et annuntia regnum Dei . Postponendum namque erat obsequium huius ministerii officio praedicationis, quia illo carne mortuos in terram conderet, isto autem anima mortuos ad vitam resuscitaret. Per prophetam quoque primatibus synagogae dicitur: Quaerite iudicium, subvenite oppresso . Et tamen Paulus apostolus dicit: Contemptibiles qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad iudicandum . Auditores etenim suos ad virtutem sapientiae, ad linguarum genera, ad prophetiae quoque indaganda mysteria succendebat, dicens: Aemulamini spiritalia, magis autem ut prophetetis . Sed quia spiritalia dona non caperent, si terrena eos negotia depressissent, longe ante praemisit, dicens: Contemptibiles qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad iudicandum . Ac si aperte dicat, qui minoris meriti sunt in Ecclesia, et nullis magnorum donorum virtutibus pollent, ipsi de terrenis negotiis iudicent, quatenus per quos magna nequeunt, bona minora suppleantur. Quos et contemptibiles nominat, et tamen sapientes vocat, cum dicit: Sic non est sapiens inter vos quisquam, qui possit iudicare inter fratrem suum [Ibid., 5]? Qua ex re quid colligitur, nisi ut hi terrenas causas examinent, qui exteriorum rerum sapientiam perceperunt? Qui autem spiritalibus donis ditati sunt, profecto terrenis non debent negotiis implicari, ut dum non coguntur inferiora bona disponere, exercitati valeant bonis superioribus deservire. |
3 | [Vet. XXII.] [ 43. ] Qui per se non possunt, per alios officia charitatis exercere tenentur.---Sed curandum magnopere est ut hi qui donis spiritalibus emicant nequaquam proximorum infirmantium negotia funditus deserant, sed haec aliis quibus dignum est tractanda committant. Unde Moyses quoque ac populum viros pro se septuaginta constituit, ut quanto se ab exterioribus causis absconderet, tanto ardentius interna penetraret. Sicque fit ut summi viri magis ad spiritalia dona proficiant, dum eorum mentes res infimae non conculcant; et rursum viri in Ecclesia ultimi sine bono opere non vivant, dum in rebus exterioribus inveniunt recta quae agant. Sancta quippe Ecclesia sic consistit unitate fidelium, sicut corpus nostrum unitum est compage membrorum. Alia namque sunt membra in corpore quae intuendae luci deserviunt, alia quae a terrae tactu minime disiunguntur. Oculus quippe luci intenditur, et ne caecari valeat, a pulvere custoditur. Pes vero tunc suum officium recte peragit, cum suscipiendum terrae pulverem non refugit. Quae tamen corporis membra vicissim sibi sua officia impartiendo copulantur, ut pes oculis currat, et oculus pedi prospiciat. |
4 | [44. ] Membra Ecclesiae, etsi officio distincta, sunt charitate coniuncta.---Sic itaque sic sanctae Ecclesiae membra debent et officio esse distincta, et charitate coniuncta, ut summi viri eorum viam provideant, qui in terrenis negotiis vacant, quatenus velut ad lumen oculorum pes ambulet, et rursum quidquid terrenis negotiis implicati agunt, hoc ad maiorum utilitatem referant, ut pes cuius via prospicitur, non sibi tantummodo, sed etiam oculis gradiatur. Dum itaque sibi invicem alterna administratione conveniunt, miro modo agitur, ut quia electi quique vicissim sibimet impendendo quod valent faciunt, eorum fiant opera etiam quae facere ipsi non possunt. |
5 | [45. ] Necessitate suadente, contemplatio intermittenda, ut proximi utilitati serviatur.---Sed inter haec sciendum est quia cum proximorum causis exterioribus qui apte deserviant desunt, debent hi quoque qui spiritalibus donis pleni sunt eorum infirmitati condescendere terrenisque illorum necessitatibus, in quantum decenter valeant, charitatis condescensione servire. Nec taedere animum debet, si sensus eius contemplationi spiritalium semper intentus aliquando dispensandis rebus minimis quasi minoratus inflectitur, quando illud Verbum per quod constant omnia creata, ut prodesset hominibus, assumpta humanitate, voluit paulominus ab angelis minorari. Quid ergo mirum si homo se propter hominem attrahit, dum creator hominum et angelorum formam hominis propter hominem suscepit? Nec tamen minoratur sensus cum sic attrahitur, quia tanto subtilius superiora penetrat, quanto humilius pro amore conditoris nec inferiora contemnit. Quid indignum nobis vel difficile est, si supra infraque animum ducimus, qui eadem manu corporis lavamus faciem, qua etiam calceamus pedem? Beatus igitur Iob quia cum magna ageret minima non despexit, dicat: [Vet. XXIII.] Et causam quam nesciebam diligentissime investigabam. |
6 | [46. ] In iudiciis non simus praecipites. Maiora crimina tardius credenda; sed cum agnoscuntur, citius punienda.---Qua in re notandum video ne ad proferendam sententiam unquam praecipites esse debeamus, ne temere indiscussa iudicemus, ne quaelibet mala audita nos moveant, ne passim dicta sine probatione credamus. Quod profecto perpetrare pertimescimus, si auctoris nostri subtilius facta pensamus. Ipse quippe ut nos a praecipitata sententiae prolatione compesceret, cum omnia nuda et aperta sint oculis eius, mala tamen Sodomae noluit audita iudicare, qui ait: Clamor Sodomorum et Gomorrhaeorum multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis; descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere compleverint, an non est ita, ut sciam . Omnipotens itaque Dominus [2, q. 1, c. Deus omnipotens] et omnia sciens, cur ante probationem quasi dubitat, nisi ut gravitatis nobis exemplum proponat, ne mala hominum ante praesumamus credere quam probare? Ecce per angelos ad cognoscenda mala descendit, moxque facinorosos percutit; atque ille patiens, ille mitis, ille de quo scriptum est: Tu autem Domine, cum tranquillitate iudicas , ille de quo scriptum est rursum: Dominus patiens est redditor ; tanto crimine involutos inveniens, quasi patientiam praetermisit, et diem extremi iudicii exspectare ad vindictam noluit, sed eos igne iudicii, ante iudicii diem praevenit. Ecce malum quasi cum difficultate credidit cum audivit, et tamen sine tarditate percussit, cum verum cognoscendo reperit, ut nobis videlicet daret exemplum, quod maiora crimina et tarde credenda sunt cum audiuntur, et citius punienda sunt cum veraciter agnoscuntur. Huius ergo diligentiae beatus Iob sollicitudinem gerens, ait: Et causam quam nesciebam, diligentissime investigabam. Quae scilicet verba etiam per vocem Ecclesiae ad interpretationem typicam possumus non inconvenienter referre. Ipsa quippe per electos suos cum mala carnalium iudicat, hoc quod nescit investigat, quia mala quae nescit operando investigat per iudicium corrigendo. Sancta itaque Ecclesia cum iniustorum fuerit ad tempus improbitate compressa, reminiscitur dicens: Causam quam nesciebam diligentissime investigabam. Ac si aperte dicat: Mala quae in electis meis agendo non noveram, in iniquis hominibus districte iudicando plectebam. Et quia nunc virtute praedicationis suae diabolum conterit, atque ex eius ore uniuscuiusque quem suscipit animam rapit, sequitur dicens: |