Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, CAPUT XXIII .
1 | VERS. 15, 16.---Oculus fui caeco, et pes claudo. Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam, diligentissime investigabam. |
2 | [36. ] Bona opera etsi humilitate occultanda, necessitate tamen aliquando publicanda.---Inter haec lectoris animus forsitan quaerat cur beatus Iob suas tam subtiliter virtutes enumeret. Sanctorum quippe virorum est bona quae fecerint occultare, ne contingat eos lapsum elationis incurrere. Unde per semetipsam Veritas dicit: Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis . Hinc est etiam quod duos caecos iuxta viam sedentes illuminans, praecepit dicens: Videte ne quis sciat . De quibus illico scriptum est quia illi abeuntes diffamaverunt eum per totam terram illam. Sed quaerendum nobis est quid sit hoc quod ipse Omnipotens, cui hoc est velle quod posse, et taceri virtutes suas voluit, et tamen ab his qui illuminati sunt quasi invitus indicatur, nisi quod servis suis se sequentibus exemplum dedit, ut ipsi quidem virtutes suas occultari desiderent, et tamen, ut alii eorum exemplo proficiant, prodantur inviti, et facta quidem sua occultando seipsos custodiant, sed dum produntur inviti, bona ad proximos suos exempla transmittant. Occultentur ergo studio, necessitate publicentur; et eorum occultatio sit custodia propria, eorumque publicatio sit utilitas aliena. Rursum quia scriptum est: Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est . Aliquando sancti viri et coram hominibus compelluntur bona facere, aut eadem hominibus sua facta narrare; sed ad eum finem omnia referentes, ut non ipsi eisdem operibus, sed Pater eorum qui in coelis est debeat glorificari. Dum enim sancta praedicant, ipsi praedicatio eorum fortasse despicitur, quorum vita nescitur. Compelluntur ergo vitam suam dicere, ut auditorum suorum valeant vitam mutare. Et facta sua referunt, ut venerationi sint; venerari appetunt, ut reverenter audiantur. Scriptum quippe est: Cum elevarentur animalia de terra, elevabantur pariter et rotae , quia videlicet cum auditorum mentes praedicantium vitam suspiciunt, necessario utique etiam vim praedicationis admirantur. |
3 | [Vet. XIX] . 37. Quod sanctus Paulus exempto suo comprobavit. Qui eum imitantur non elationi serviunt, sed humilitati.---Hinc est ergo quod praedicatores boni et honorem propter elationem fugiunt, et honorari tamen propter imitationem volunt. Sic nimirum Paulus apostolus discipulis loquens, et honorem fugit, et tamen quantum esset honorandus ostendit. Nam cum Thessalonicensibus diceret: Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis, neque in occasione avaritiae, Deus testis est , secutus adiunxit: Neque quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis, cum possimus oneri vobis esse, ut Christi apostoli, sed facti sumus parvuli in medio vestrum [Ibid., 6, 7]. Rursus Corinthiis, honorem fugiens, dicit: Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Iesum Christum Dominum nostrum, nos autem servos vestros per Iesum Christum . Quos tamen videns falsorum apostolorum persuasionibus a verae fidei tramite deviare, eis se summopere quantum esset venerandus ostendit, dicens: In quo quis audet, in insipientia dico, audeo et ego. Hebraei sunt, et ego. Israelitae sunt, et ego. Semen Abrahae sunt, et ego. Ministri Christi sunt, et ego. Ut minus sapiens dico, plus ego . Quibus etiam subiungit quod ei quoque tertii coeli secreta patuerint, quod raptus etiam paradisi arcana penetrarit. Ecce honorem fugiens servum se discipulorum praedicat. Ecce honorem pro utilitate audientium quaerens falsis apostolis vitae suae merita superponit. Egit quippe doctor egregius ut dum ipse qualis esset agnoscitur, et vita et lingua male praedicantium, eius comparatione vilesceret. Illos videlicet commendaret, si se absconderet; cumque se non ostenderet, errori locum dedisset. Miro igitur modo et humilitatis exhibet gratiam, et utilitatis quaerit incrementa, ut et servum se discipulorum praedicet, et adversariis potiorem demonstret. Ostendit discipulis quid humilitatis acceperit, ostendit adversariis quid sublimitatis. Innotescit contra adversarios quid habent ex munere, innotescit discipulis qualis apud se maneat in cogitatione, innotescit adversariis qualis foris appareat in operatione. Sancti ergo viri cum coguntur bona narrare quae faciunt, non elationi serviunt, sed utilitati. Unde beatus Iob amicis suis se iniuste increpantibus, atque idcirco nescientibus bona sua, loquendo aperit, ut nimirum discerent non contra eius vitam increpantes erigi, sed hanc tacentes imitari, quamvis, ut supra iam diximus, hunc ad memoriam facta sua reducere, invecta ab increpantibus desperatio compellebat. Nam inter tot dolores vulneris et verba desperationis, cum bona quae fecit narrat, quasi collapsum verbis et verberibus ad spem animum reformat. Dicat ergo bona quae fecit, ut non cogatur inter tot mala de se desperare quae audit. Oculus fui caeco, et pes claudo. |
4 | [38. ] Iustitiae opera praemitti debent operibus misericordiae. Qui eleemosynas largitur, nec abstinet a peccato, rem suam Deo tribuit, et seipsum peccato.---Cum sancti operis exempla pensamus, intuendum nobis prius est, quam rectus narrandi ordo servetur, ut ante iustitiae, et post misericordiae opera describantur. Ille quippe bene agit quae pia sunt, qui scit prius servare quae iusta, ut collatus in proximos rivus misericordiae de iustitiae fonte ducatur. [Vet. XX.] Nam multi proximis quasi opera misericordiae impendunt, sed iniustitiae facta non deserunt. Qui si veraciter proximis misericordiam facere student, sibi ipsis prius debuerant iuste vivendo misereri. Unde scriptum est: Miserere animae tuae placens Deo . Qui ergo misereri vult proximo, a se trahat necesse est originem miserendi. Scriptum namque est: Diliges proximum tuum sicut teipsum . Quomodo ergo alteri miserendo pius est, qui adhuc iniuste vivendo fit impius sibimetipsi? Unde per quemdam sapientem dicitur: Qui sibi nequam est, cui bonus erit ? Ad exhibendam quippe misericordiam ut indigentibus plene exterius valeat impendi, duo sibi necessaria congruunt, id est homo qui praebeat, et res quae praebeatur. Sed longe incomparabiliter melior est homo quam res. Qui itaque indigenti proximo exteriorem substantiam praebet, sed vitam suam a nequitia non custodit, rem suam Deo tribuit, et se peccato. Hoc quod minus est obtulit auctori, et hoc quod maius est servavit iniquitati. Bene itaque per beatum Iob prius dicitur: Iustitia indutus sum, et vestivi me sicut vestimento; et sicut diademate, iudicio meo. Ac deinde subiungitur: Oculus fui caeco, et pes claudo. Quia tunc est apud Deum oblatio verae rectitudinis, cum de radice iustitiae prodeunt rami pietatis. Sed quia in ipso misericordiae opere plus solet apud internum iudicem animus pensari quam factum, notandum quod caeco oculum fuisse se asserit, pedem claudo. Haec etenim dicens, profecto indicat quia et illi per semetipsum manum praebuerat, et hunc portando sustinebat. Ex qua re colligitur, super egenos ac debiles quantum misericordiae illius viscera fundebantur. Unde et subditur: Pater eram pauperum. |
5 | [39. ] Ecclesia caecos illuminat, claudos sustentat.---Quae videlicet verba si ad vocem sanctae Ecclesiae typica interpretatione referamus, ipsa est oculus caeco, quia per verbum lucet, ipsa pes claudo, quia per adiutorium continet. Caecos enim praedicando illuminat, claudos vero opitulando sustentat. Caecus quippe est qui adhuc quo pergat non videt; claudus autem est, qui non potest ire quo videt. Crebro namque peccatum aut ignorantia aut infirmitate perpetratur, ut vel nesciat homo quid velle debeat, vel non omne quod voluerit possit. Quo contra recte per Psalmistam dicitur: Dominus illuminatio mea et salus mea . Quia enim Dominus et scientiam et virtutem praebet, et contra ignorantiam illuminatio, et contra infirmitatem salus vocatur. Hinc etiam de iniquis dicitur: Fiant viae illorum tenebrae, et lubricum , ut scilicet per tenebras quo ire debent non videant, qui etsi recta viderent, in eis tamen per lubricum stare non possent. Isti itaque per lubricum inter bona claudicant, illi per tenebras quae bona sequantur ignorant. Sancta itaque Ecclesia extremis tribulationibus deprehensa, antiquorum reminiscitur temporum, quando et docendo illuminare consueverat, et adiuvando firmare, et praecedentis membri sui ore loquitur, dicens: Oculus fui caeco, et pes claudo. |
6 | [Vet. XXI.] [ 40. ] Caeci sunt gentiles, claudi vero Iudaei.---Quae quia duos in se populos collegit, Iudaicum scilicet atque gentilem, recte etiam potest caeco gentilis, claudo autem Iudaicus populus designari. Gentilis quippe quasi oculos non habuit, quia non accepta lege non vidit quo ire debuisset. At contra Iudaicus habens oculos, claudus fuit, quia legem quidem sciendo tenuit, sed in ea gressum recti operis non tetendit. Si enim gentilis populus caecus minime fuisset, propheta non diceret: Populus qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam . Rursum si Israeliticus populus a bono opere minime claudicasset, nequaquam voce Domini Psalmista dixisset: Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis . Qui nimirum populus claudus idcirco nominatur, qui sanum gressum in operatione non habuit, quippe qui utroque pede uti noluit, dum unum Testamentum recepit, aliud sprevit. Quem cum ad se venientem sancta Ecclesia suscipit, quia ei iam Vetus tenenti, etiam Novum Testamentum inserit, ad dirigendos gressus illius, quasi alterum pedem iungit. Qui fidelis sanctae Ecclesiae populus adhuc recte subiungit: Pater eram pauperum, quia videlicet humiles, qui pauperes spiritu dicti sunt, ex eius praedicatione generantur. Sed oportet ut in his omnibus ipsa historiae subtiliter verba pensemus. Ait enim: |