monumenta.ch > Gregorius Magnus > 20
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, XIX . <<<     >>> XXI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, CAPUT XX.

1 VERS. 12, 13.---Eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non erat adiutor. Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum.
2 [29. ] Ecclesia filios suos et pascit et protegit.---Magnae misericordiae ista sunt opera, liberare vociferantem pauperem, pupillo adiutorium ministrare, periturum eripere, cor viduae consolari. Superius enim dictum est quid exhibuit per doctrinam. Ait namque: Auris audiens beatificabat me. Nunc autem narrat quae per misericordiam impendit, dicens: Eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum [Laud. et Norm., cui non esset.] cui non erat adiutor. Vox quippe cum opere sibi necessario concordat. Haec beatus Iob et exhibuit subditis, et tamen per sanctam Ecclesiam exhibenda signavit. [Plur., quae utraque.] Quae utrumque nunc incessabiliter exercet, ut videlicet filios suos et loquendo pascat, et defendendo protegat, quatenus et per verba bonos satiet, et per patrocinia tueatur a malis. Bene autem scriptum est: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum [Norm., pomiferum.] fructiferum faciens fructum iuxta genus suum [Genes. I, 11]. Quod sic est veraciter factum, ut significaret aliquid veraciter faciendum. Per terram quippe figuratur Ecclesia, quae et verbi nos pabulo reficit, et patrocinii umbraculo custodit; quae et loquendo pascit, et opitulando protegit, ut non solum herbam refectionis proferat, sed et cum fructu operis arborem protectionis.
3 [Vet. XVI.] [ 30. ] In Ecclesiae rectoribus nec vigor sit rigidus, nec mansuetudo dissoluta.---Perpendendum [Al., quippe.] quoque video his qui plebium gubernationibus praesunt, quod superius dicens: Videbant me iuvenes, et abscondebantur; nunc astruit: Cor viduae consolatus sum. Quanta disciplina regminis, ut ante eum iuvenes abscondantur; quanta mansuetudo pietatis, ut per eum viduarum corda consolentur! Sunt namque [Dist. 45, can. sunt namque] nonnulli ita districti, ut omnem etiam [Nonnulli, mansuetudini benignitatem.] mansuetudinem benignitatis amittant, et sunt nonnulli ita mansueti, ut perdant districti iura regiminis. Unde cunctis rectoribus utraque summopere sunt tenenda, ut nec in disciplinae vigore benignitatem mansuetudinis, nec rursum in mansuetudine districtionem deserant disciplinae, quatenus nec a compassione pietatis obdurescant, cum contumaces corrigunt; nec disciplinae vigorem molliant, cum infirmorum animos consolantur. Regat ergo disciplinae vigor mansuetudinem, et mansuetudo ornet vigorem, et sic alterum commendetur ex altero ut nec vigor sit rigidus, nec mansuetudo dissoluta.
4 [31. ] Pietatis opera corporaliter et spiritaliter exhibentur ab Ecclesia.---Haec autem quae supra diximus pietatis opera sancta Ecclesia et corporaliter exhibet, et spiritaliter exhibere non cessat. Nam pauperem vociferantem liberat, cum peccatori veniam deprecanti eas quas commiserat culpas relaxat. De talibus quippe pauperibus dicitur: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum [Matth. V, 3]. Et talium pauperum clamor est Psalmistae voce dicentium: Cito nos anticipet misericordia tua, quia pauperes facti sumus nimis [Psal. LXXVIII, 8]. Pupillum vero cui non est adiutor liberat, dum unusquisque, mortuo antiquo patre diabolo, ad sanctae Ecclesiae sinum currens, in ea exhortationis adiutorium invenit, qui iam desideria mundi persequentis fugit. Potest pupilli nomine fidelis quisque etiam propter mortem boni patris intelligi, cuius ad tempus visione destitutus est, quamvis solatio destitutus non est. Benedictio etiam perituri super eam venit, cum peccatoris interitum praevenit, et cum sanctis exhortationibus a culpae fovea reducit. Unde scriptum est: Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, [1 Laud., salvavit.] salvabit animam eius a morte, [Note: Germ. et Norm., et operit.] et operiet multitudinem peccatorum [Iac. V, 20]. Si enim magnae mercedis est a morte eripere carnem quandoque morituram, quanti est meriti a morte animam liberare, in coelesti patria sine fine victuram? Cor autem viduae consolatur, dum fideli cuique animae qui aeternas Domini retributiones narrat, quasi viri sui bona ad memoriam revocat. Cui quia spiritaliter anima iuncta est, eo mortuo vidua dicitur, sed sanctae Ecclesiae vocibus ex eius resurrectione refovetur. Magnam ergo consolationem cor viduae suscipit, quando fidelis anima in verbis Ecclesiae de adventu illius aliquid, cui spiritaliter est coniuncta, cognoscit. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.45v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik