2 | [28. ] Ecclesiae testimonium reddere debemus bene vivendo.---Dum beatificari se ab audientibus, sibique testimonium reddi a videntibus fatetur beatus Iob, qualis in sermone, qualis in opere fuerit, ostenditur. Neque enim aut in opere iam perfectus est, cui adhuc linguae pravitas contradicit; aut in sermone laudabilis, qui hoc quod loquitur opere non ostendit. Ut igitur beatus Iob amicorum suorum increpationibus exactus utraque se habuisse perhibeat, sese et audientibus et videntibus venerationi fuisse manifestat. Quod si ad vocem sanctae Ecclesiae referamus, ille eius verba beatificat, quia ea quae audierit opere consummat. Ille ei testimonium reddit, qui exemplis vitae illi bene vivendo respondet. Sanctam etenim Ecclesiam ille veraciter videt, cuius testatur vita quia videt. Ad hoc namque bonorum intra eam rectitudo cernitur, ut quique hanc viderint, a suis pravitatibus corrigantur. Necdum ergo intra sanctam Ecclesiam videt bonos, qui non est emendatus a malis. Sed unde ei testimonium reddatur, ostenditur cum subiungit: |