2 | [27. ] Haeretici silere coacti S. Gregorii temporibus. Haeretici in culpa concordant, in sententiis discrepant. In Ecclesiae adversis, haeretici libere praedicant.---Qui hoc loco alii duces intelligi vel principes possunt nisi haereticae pravitatis auctores? De quibus per Psalmistam dicitur: Effusa est contentio super principes eorum, et seduxerunt eos in invio, et non in via . Ipsi etenim dum dispensationem Dei perverse interpretari non metuunt, profecto plebes subditas non in eam viam quae Christus est, sed in invium trahunt. Super quos recte quoque effusa contentio dicitur, quia suis sibi vicissim allegationibus contradicunt. Arius quippe tres personas in divinitate suscipiens, tres etiam deos credidit. Quem contra Sabellius unum Deum suscipiens, unam credidit esse personam. Inter quos sancta Ecclesia rectum praedicationis suae tramitem indeclinabiliter tenens, et unum Deum praedicans, tres personas contra Sabellium asserit, et tres personas asserens, unum Deum contra Arium confitetur. Quia autem in sacro eloquio Manichaeus virginitatem laudari comperit, coniugia damnavit. At contra Iovinianus quia concedi coniugia cognovit, virginitatis munditiam despexit. Unde fit ut semper haereticis perversa intelligentia confusis, vicissim sibi eorum nequitia et in culpa concordet, et in sententia discrepet. At contra sancta Ecclesia per medias utrarumque partium lites ordinata pace graditur, et sic scit superiora bona suscipere, ut noverit etiam inferiora venerari, quatenus nec summa aequet infimis, nec rursum ima despiciat, cum summa veneratur. Nunc ergo haereticarum plebium principes, auctoritatem sanctae Ecclesiae perpendentes, cessant loqui, et quasi ori suo digitum superponunt, dum falsis querelis non ratione vocis se reprimi, sed virtutis manu significant. Vocem suam duces cohibent, quia nimirum hi qui post se errantes populos trahere conantur, ne loqui perversa nunc audeant, et auctoritatis frenantur pondere, et virtute rationis. Quorum lingua suo gutturi adhaeret, quia etsi perversa loqui libera voce non audeant, intus tamen apud se contegunt cuncta quae contra veram fidem proponere falsa moliuntur. Horum ergo temporum, sequenti tribulatione deprehensa, reminiscens Ecclesia deplorat, dicens: Quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi. Videbant me iuvenes, et abscondebantur, et senes assurgentes stabant. Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo. Vocem suam duces cohibebant, et lingua eorum gutturi suo adhaerebat. Ac si aperte dicat: Cum praedicare mihi voce publica licuit, omnis me qui veritati non fuit subiectus expavit. Illo namque tempore cum sancta Ecclesia adversitate premitur, pravis quibusque praedicatoribus licentia locutionis datur. [Vet. XV.] Quod longe ante Ieremias intuens, ait: Sed et lamiae nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos . Quid namque lamias, nisi haereticos appellat, humanam quidem faciem, sed belluina per impietatem corda gestantes? Qui tunc mammam nudant, cum errorem suum libere praedicant. Tunc catulos lactant, quia male sequaces parvulorum animas dum perversa insinuant, ad impietatem nutriendo confirmant. Sequitur: |