2 | [25. ] Bona opera et doctrinae cathedra, Ecclesiae insignia sunt.---Mos veterum fuit ut seniores in porta consisterent, et causas introeuntium iudicarent, quatenus tanto esset pacificus urbis populus, quanto ad hanc discordes ingredi non liceret. Sed nos sacram historiam venerantes, haec egisse beatum Iob pro cultu iustitiae certum tenemus, atque ad indaganda allegoriae mysteria ducimur. Quid ergo per civitatis portam, nisi bona quaeque actio designatur, per quam anima ad conventum regni coelestis ingreditur? Unde et Propheta ait: Qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion . Portae quippe mortis sunt actiones pravae, quae ad interitum trahunt. Quia autem Sion speculatio dicitur, portas Sion, actiones bonas accipimus, per quas supernam patriam ingredimur, ut Regis nostri gloriam contemplemur. Quid vero per cathedram, nisi magisterii auctoritas designatur? Graeca autem voce platea pro latitudine ponitur. Nunc ergo sancta Ecclesia ad civitatis portam procedit, quia ut aditum coelestis regni percipiat, in sanctis se actionibus exerit. Cui in platea paratur cathedra, quia in magnae auctoritatis latitudine sui magisterii exhibet libertatem. Quae enim recta quae sentit publica voce praedicat, quasi in platea cathedram sedet, cum nullum de sua praedicatione metuit, nullius pressa terroribus, se sub silentio abscondit. An non in publico ad docendum praesidet, quam simul et sentiendi veritas, et docendi potestas fulcit? Sed cum ad portam procederet, et in platea cathedram sederet, quid a levibus, quidve a gravibus ageretur, adiungit dicens: |