2 | [22. ] Pedes Domini praedicatores, quos ungit et mundit.---Quia Christum et Ecclesiam unam esse personam crebro iam diximus, illum videlicet huius corporis caput, hanc autem illius capitis corpus, aliter haec verba iuxta vocem capitis accipi, atque aliter iuxta vocem corporis debent. Quos ergo pedes Domini, nisi sanctos praedicatores accipimus? De quibus dicit: Et inambulabo in eis . Butyro ergo pedes lavantur, quia praedicatores sancti bonorum operum pinguedine replentur. Etenim, ut supra iam diximus [Lib. I, n. 30], vix ipsa praedicatio sine aliquo transitur admisso. Nam quilibet praedicans, aut ad quantulamcunque indignationem trahitur, si contemnitur; aut ad aliquantulamcunque gloriam, si ab audientibus veneratur. Unde et apostolis pedes loti sunt, ut a quamlibet parvo contagio in ipsa praedicatione contracto, quasi a quodam itinere collecto pulvere mundarentur. Et beatus Iacobus dicit: Nolite plures magistri fieri, fratres mei . Et paulo post: In multis enim offendimus omnes [Ibid., 2]. Pedes ergo lavantur butyro, quia pinguedine boni operis infunditur atque mundatur collectus pulvis de gloria praedicationis. Vel certe butyro pedes lavantur, dum sanctis praedicatoribus debita ab audientibus stipendia conferuntur, et quos fatigat iniunctus praedicationis labor exhibita a discipulis pinguedo boni operis fovet, non quod ideo praedicent ut alantur, sed ideo alantur ut praedicent; id est, ut praedicare subsistant, non ut in intentionem sumendi victus transeat actio praedicatoris, sed ad utilitatem praedicationis deserviant ministeria sustentationis. Unde a bonis praedicatoribus non causa victus praedicatio impenditur, sed causa praedicationis accipitur victus. Et quoties praedicantibus necessaria ab audientibus conferuntur, non solent de rerum munere, sed de conferentium gaudere mercede. Unde per Paulum dicitur: Non quaero datum, sed requiro fructum . Datum quippe est res ipsa quae impenditur; fructus vero dati est, si benigna mente futurae mercedis studio aliquid impendatur. Ergo datum in re accipimus, fructum in corde. Et quia discipulorum suorum Apostolus mercede potius quam munere pascebatur, nequaquam datum, sed fructum se quaerere fatetur. Unde et subdidit protinus, dicens: Habeo autem omnia, et abundo [Ibid., 18]. Butyro ergo lavantur pedes, cum praedicatores sancti, ut diximus, ipsa praedicatione fatigati, auditorum suorum bonis operibus foventur. Fessos namque pedes butyro unxerat ille qui audiebat: Viscera sanctorum requieverunt per te, frater . Hoc butyro unctus fuerat pes qui in catena tenebatur, dicens: Det misericordiam Dominus Onesiphori domui; quia saepe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit . Si ergo ex voce capitis haec verba pensamus, recte pedes, sicut dictum est, praedicatores accipimus. |
3 | [Vet. XII.] [ 23. ] Pedes Ecclesiae sunt inferiores ministri, qui terrena curant.---Si autem sentire ista ex voce solius corporis debemus, nimirum pedes Ecclesiae sunt inferiorum operum ministri, qui dum ad usus necessarios ea quae sunt exterius exercent, per extremum ministerium velut pedes terrae inhaerent. Sed debent hi qui praesunt, qui doctrinae studio invigilant, solerti cura occupatorum corda requirere, eisque eam quam ipsi vacando percipiunt, crebrae admonitionis voce, infusionem pinguedinis ministrare. Nam quia in uno corpore invicem pro se membra sollicita sunt, sicut illorum ministeriis nostra extrema fulciuntur, ita necesse est ut nostris studiis illorum interiora repleantur. Quando igitur sancti doctores quibusdam ad extrema ministeria deditis, unctionem dominicae incarnationis praedicant, butyro eloquii pedes lavant. Solent etiam pedes ipsa itineris asperitate lacerari. Unde et omnino difficile est in terrenis actionibus huius vitae iter agere, et nulla ex labore itineris vulnera sustinere. Cum ergo vigilantes praepositi, auditores suos curis exterioribus intentos ad cor revocant, ut quae inter ipsa licita opera admiserint mala cognoscant, et quae cognoverint defleant, pedes butyro lavant, quia eorum vulneribus poenitentiae unguenta subministrant. Reminiscatur igitur tunc Ecclesia vehementer afflicta, quomodo pacis suae tempore per exhortationis verbum, membra in se etiam extrema mundabat, et dicat: Quando lavabam pedes meos butyro. Quod de beato Iob admirabiliter libet intueri, qui inter tot curas rerum, inter tot affectus pignerum, inter tot studia sacrificiorum, subiectis suis quamlibet extremis, bona sequentis vitae praedicabat, ut eos de coelestibus imbueret, qui sibi ad terrena opera deservirent. Quid ad haec nos episcopi dicimus, qui commissis nobis verbum vitae impendere non curamus, quando coniugatum virum prohibere non valuit ab officio praedicationis vel saecularis habitus, vel magnae occupatio facultatis? [Rec. XI]. Sed servata veritate historiae, ad sanctae Ecclesiae iam verba redeamus, quae per beatum Iob, id est per os membri sui loquitur, quanta sint quae tempore extremo patietur, cum transactorum suorum reminiscitur, cum per eam videlicet verbi pinguedinem operantium vita lavaretur. Quae ipsam quoque praedicatorum suorum vigilantiam plenius exsequens, subdit: |