monumenta.ch > Gregorius Magnus > 12
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, XI. <<<     >>> XIII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, CAPUT XII [Rec.] IX].

1 VERS. 4.---Sicut fui in diebus adolescentiae meae, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo.
2 [19. ] Variae Ecclesiae aetates. Infantia, adolescentia, senium. In fine tamen multos susceptura est filios.---Sicut uniuscuiusque hominis, sic sanctae Ecclesiae aetas describitur. Parvula quippe tunc erat, cum a nativitate recens verbum vitae praedicare non poterat. Hinc enim de illa dicitur: Soror nostra parvula est, et ubera non habet [Cant. VIII, 8], quia nimirum sancta Ecclesia priusquam proficeret per incrementa virtutis, infirmis quibusque auditoribus praebere non potuit ubera praedicationis. Adulta vero Ecclesia dicitur, quando Dei verbo copulata, sancto repleta Spiritu, per praedicationis ministerium in filiorum conceptione [Ita Germ., Corb. Germ., Laud., Norm., Bollov., etc., ubi Editi habent fecundatur.] fetatur, quos exhortando parturit, convertendo parit. De hac eius aetate Domino dicitur: Adolescentulae dilexerunt te [Cant. I, 3]. Universae quippe Ecclesiae, quae unam catholicam faciunt, adolescentulae vocantur, non iam vetustae per culpam, sed novellae per gratiam; non senio steriles, sed aetate mentis ad spiritalem congruae fecunditatem. Tunc ergo, cum in diebus illis Ecclesia, quasi quodam senio debilitata, per praedicationem filios parere non valet, reminiscitur foecunditatis antiquae dicens: Sicut fui in diebus adolescentiae meae. Quamvis post eosdem dies quibus deprimitur, iam tamen circa ipsum finem temporum grandi praedicationis virtute roboretur. Nam susceptis ad plenum gentibus, omnem Israeliticum populum, qui tunc inventus fuerit, in fidei sinum trahit. Scriptum quippe est: Donec plenitudo gentium introiret, et sic omnis Israel salvus fieret [Rom. XI, 25]. Sed ante illa tempora erunt dies in quibus ab adversariis paululum videbitur oppressa, cum et horum dierum reminiscitur, dicens: Sicut fui in diebus adolescentiae meae, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo.
3 [20. ] [Vet. X] . Qui mandata Dei meditatur, habet Deum inhabitantem. Sancti se foris intusque circumspiciunt.---Quid hoc loco tabernaculum, nisi habitationem mentis accipimus? Quia per omne quod cogitando agimus, in consilio nostri cordis habitamus. Quisquis autem mandata Dei tacitus cogitat, secreto illi Deus in tabernaculo est. Habitationem etenim cordis sui ante Dei esse oculos viderat, qui dicebat: Et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper [Psal. XVIII, 15]. Exteriora namque opera patent oculis hominum, longe vero incomparabiliter interiores ac subtilissimae cogitationes nostrae patent oculis Dei. Omnia enim, sicut scriptum est, nuda et aperta sunt oculis eius [Hebr. IV, 13]. Et saepe in exteriori opere ante oculos hominum inordinati apparere metuimus, et in interiori cogitatione illius respectum non metuimus, quem videntem omnia non videmus. Multo enim magis intrinsecus Deo quam extrinsecus hominibus conspicabiles sumus. Unde et sancti omnes foris se intusque circumspiciunt, et vel reprehendendo se exterius, vel iniquos se interius videri invisibiliter timent. Hinc est quod animalia quae per prophetam videntur, in circuitu et intus plena oculis esse memorantur [Ezech. I, 18; X, 12]. Quisquis enim exteriora sua honeste disponit, sed interiora negligit, in circuitu oculos habet, sed intus non habet. Sancti vero omnes, quia et exteriora sua circumspiciunt, ut bona de se exempla fratribus praebeant, et interiora sua vigilanter attendunt, quia sese irreprobabiles interni iudicis obtutibus parant, et oculos in circuitu et intus habere perhibentur; magisque se, quo Deo placeant, in sua interna componunt, sicut per Psalmistam quoque de sancta Ecclesia dicitur: Omnis gloria eius [Corb. Germ., duo Laud., Germ., Norman. omnes, etc., filiae regum. In Vulgata et textu Hebr., regis.] filiae regis ab intus [Psal. XLIV, 14]. Sed qua exteriora sua etiam irreprehensibilia custodit, iure de ea subdidit: In fimbriis aureis circumamicta [Ita cum Bellov. et laudat Codd. vet. Ed., ubi recent. habent varietatibus.] varietate, ut et pulchra sibi intus sit, et aliis foras; et se provehens per internam gloriam, et alios erudiens per exteriora operum exempla. Beatus igitur Iob dicat ex se, dicat ex persona universalis Ecclesiae: Quando secreto Deus erat in tabernaculo meo. Ut enim demonstret quantum intus profecerit, secreto Deum fuisse in suo tabernaculo perhibet. Ut etiam ostendat rectitudinis opera quantum extrinsecus custodivit, adiungit.
Gregorius Magnus HOME

bke22.42v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik