monumenta.ch > Gregorius Magnus > 11
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, X . <<<     >>> XII IX].

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, CAPUT XI.

1 VERS. 2, 3.---Secundum dies, quibus Deus custodiebat me, quando splendebat lucerna eius super caput meum, et ad lumen eius ambulabam in tenebris.
2 [---Tunc multi infirmi cadent, fortibus ob eorum casum dolentibus. Tunc quippe videt ex se, persecutione cogente, infirmorum multos cadere, quos nunc ut mater intra pacis sinum parvulos fovet, et [Turon., in tranquilla fidei cuna.] intra tranquillas fidei cunas continet, quia admisti fortibus, ipsa fidei tranquillitate nutriuntur. Tunc vero tales multi casuri sunt, et per viscera charitatis, quidquid in damno parvulorum sustinet, se perpeti animus perfectorum dolet. Infirmorum etenim damna ad corda fortium per compassionem transeunt. Unde per Paulum dicitur: Quis infirmatur et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror [II Cor. XI, 29]? Tanto enim quisque perfectus est, quanto perfecte sentit dolores alienos. Unde sancta Ecclesia infirmis tunc cadentibus [Plurimi, cum Germ. et Corb. Germ., angustata.] angustiata, cum horum reminiscitur temporum, iure dictura est: Secundum dies quibus Deus custodiebat me, quia se tunc in illis aestimat cadere, quae se nunc in istis [Norm., respicit stare. Laud., respicit custodire. Vindoc., quia tunc se in illis aestimat eadem, quae se nunc in istis aestimabat custodiri; obscure sane: et ut censemus, mendose.] respicit custodiri. Bene autem dicitur: Quando splendebat lucerna eius super caput meum, et ad lumen eius ambulabam in tenebris. Lucernae enim nomine, lumen signatur sacrae Scripturae, de qua ipse Ecclesiae pastor dicit: Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes, quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies illucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris [II Pet. I, 19]. Et Psalmista ait: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine [Psal. CXVIII, 105]. Quia autem [Ita quoque appellatur supra, l. XIII, num. 5.] principale nostrum mens est, appellatione capitis mens vocatur. Unde per Psalmistam dicitur: Impinguasti in oleo caput meum [Psal. XXII, 5]. Ac si aperte dicat: Charitatis pinguedine replesti mentem meam. Nunc ergo lucerna super caput Ecclesiae splendet, quia sacra eloquia tenebras nostrae mentis irradiant, ut in hoc caliginoso vitae praesentis loco, dum verborum Dei lucem percipimus, quae sunt agenda videamus. Nunc ad lumen [Deest eius in Germ., Corb. Germ. et plurimis aliis.] eius in tenebris ambulat, quoniam sancta universalis Ecclesia, etsi alienae occulta cogitationis non penetrat, [Omittitur quia in duob. Laud.] quia quasi faciem non cognoscit in nocte, tamen ponit gressus boni operis, directa lumine supernae locutionis. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.42r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik