monumenta.ch > Gregorius Magnus > 10
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, IX . <<<     >>> XI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, CAPUT X [Rec. VIII].

1 VERS. 2.---Quis mihi tribuat, ut sim iuxta menses pristinos?
2 [17. ] Etsi gravia iam passa sit Ecclesia, longe graviora passura est.---Multa enim talia sancta Ecclesia doloribus pressa dictura est. Tantis quippe illam futurum est tribulationibus angustari, ut haec tempora cum magno suspirio desideret quae nos cum magno dolore toleramus. Dicat ergo, dicat per vocem beati Iob: Quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos? Quia enim statutus dierum numerus menses vocantur, quid aliud nomine signat mensium, nisi collectiones animarum? Dies quippe dum colliguntur in mensibus, subtrahuntur, quia et in hoc tempore sancta Ecclesia, dum veritatis luce splendentes animas colligit, in intimis abscondit. Aliquando etiam mensis pro perfectione ponitur, sicut propheta ait: Erit mensis ex mense [Isai. LXVI, 23]; perfectio videlicet eis in requie, quibus nunc perfectio fuerit in operatione. [Vet. IX.] Reminiscatur ergo perfectionis pristinae, reducat ad memoriam quanta [Plurimi cum Germ. et Corb. Germ., praedicationis suae.] praedicatione sua collectis animabus reportabat lucra, et angustata tribulationibus dicat: Quis mihi tribuat, ut sim iuxta menses pristinos? In quibus profecto mensibus qualis fuerit, enumerando subiungit, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke22.42r