monumenta.ch > Gregorius Magnus > 9
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, VIII . <<<     >>> X .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, CAPUT IX [Vet. VIII, Rec. VII].

1 Cap. XXIX, VERS. 1.---Addidit quoque Iob, assumens parabolam suam, [Abest et dixit a plurimis Mss.] et dixit.
2 [15. ] Iob ultima Ecclesiae tempora praenuntiat, quibus carnales et haereticos passura est.---Quia enim parabola similitudo nominatur, aperte constat quod per exteriorum verborum formam mysteria loquitur, qui ad loquendum parabolam assumpsisse memoratur. Cum etenim sua narrat, quaecunque sunt sanctae Ecclesiae ventura denuntiat; et per hoc quod ipse patitur, indicat quid illa patiatur. Nonnunquam vero sic suae historiae verba permiscet, ut nil allegoricum insonet; nonnunquam vero sic suos dolores loquitur, ac si ex voce dolentis Ecclesiae loquatur. In hac vero ultima sui parte sermonis ultimum tempus designat Ecclesiae, quando adversarios suos, id est carnales quosque, vel haereticos atque gentiles, quos nunc studet sapientiae auctoritate comprimere, effrenata iactantia elatos cogitur [Duo Laud., in risu tolerare.] irrisa tolerare. Unde in hoc quoque sermone dicitur: Nunc autem derident me iuniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei [Iob XXX, 1]. Et ipsa ordinis ratio exposcit ut per verba beati Iob ultima extremi sanctae Ecclesiae designentur dies, quando, persecutione crescente, apertas haereticorum voces tolerare compellitur, cum motus cordis sui, quos nunc intra cogitationum sinus contegunt, tunc in voce manifestati erroris aperiunt. Nunc enim, sicut per Ioannem dicitur [Apoc. XX, 3], draco in abysso clausus tenetur, quia diabolica malitia in eorum subdolis cordibus occultatur. Sed sicut illic [Editi, invitis Mss. scriptum est.] dictum est, educetur draco de puteo abyssi, quia quod modo prae timore tegitur, tunc contra Ecclesiam publice de [Turon., iniquorum ore.] iniquorum cordibus omne serpentinum virus aperitur. Nunc enim abscondit se sub blandiente lingua, saeviens conscientia, et malitia calliditatis, quasi quadam se tegit abysso simulationis; nunc Dominus, sicut Psalmistae voce dicitur, Congregat sicut [2 Laud., in utrem] in utre aquas maris [Psal. XXXII, 7]. Uter quippe carnalis est cogitatio. Aquae ergo maris in utre congregatae sunt, cum amaritudo perversae mentis non erumpit exterius in vocem pravae libertatis. Veniet profecto tempus, quando contra hanc perversi atque carnales aperta voce praedicent quod nunc occulta cogitatione moliuntur. Veniet tempus, quando catholicam Ecclesiam non solum iniustis vocibus, sed etiam crudelibus plagis premant.
3 [16. ] Duobus modis Ecclesia persecutionem patitur, verbis et gladiis.---Ab adversariis namque suis duobus modis Ecclesia persecutionem patitur, scilicet aut verbis, aut gladiis. Sed cum verbis persecutionem sustinet, exercetur eius sapientia; cum vero gladiis, exercetur eius patientia. Sed verborum persecutiones ab haereticis nunc etiam quotidie toleramus, cum ipsi haeretici linguis nobis subdolis, et falsa humilitate blandiuntur. Persecutiones vero gladiorum iuxta finem mundi secuturae sunt, ut grana coelestibus horreis recondenda tanto verius a peccatorum paleis exuantur, [Ita Germ., Corb., Germ., Laudunenses et pene omnes Mss., quos sequuntur vet. Ed. Posterioribus autem Editoribus magis placuit acrius, quod legitur in Gilot., Vatic., Gussanv.] quanto arctius affliguntur. Tunc electi omnes qui in illa fuerint tribulatione comprehensi [Turon., reminiscentur, et infra reminiscentur nostri.] reminiscuntur horum temporum in quibus nunc Ecclesia fidei pacem tenet, et superba haereticorum colla comprimit, non potentatu culminis, sed iugo rationis. Reminiscuntur nostri, qui quieta fidei tempora ducimus; qui etsi in bellis coarctamur gentium, non tamen [Vind., in iudiciis.] in dictis expugnamur patrum. Beatus ergo Iob sanctae Ecclesiae typum tenens, quae tunc in illis angustiis invenitur; et tamen nostrae, ut dixi, quietis reminiscitur, sua transacta narrat, et aliis ventura denuntiat, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke22.41v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik